Disputatio:Gabibbo
Appearance
Nomen "Gabibbo" redditum est Latine voce Gabibuli et quia haec vere Latine sonat et quia in eadem "bibulus" apparet (quod leporem ac sales addere potest) et quia bene vocabulum originale in mentem revocare valet. Non reddit vero etymon illius vocis Genuensis, sed in ipso Latinae linguae usu ironia latere potest, cum gabibbo, in sermone Genuensium, subiniuriose sed facete eos significet, qui ex Italia Meridiana vel etiam Centrali oriundi sunt, praesertim, ut videtur, eos qui ex illis plagis in Liguriam migraverint. Si autem vox Gabibuli non placuerit, disputetur, hic est locus ad disputandum aptus, dummodo etiam de hac re Latine loquamur! MARCVS 00:37, 29 Septembris 2011 (UTC)
- Versionem tuam laudo, sed censeo melius esse a nomine vero incipere, sic: "Gabibbo (ut qui Latine diceret "Gabibulus") est persona ...". Potes et explicationem, quam supra exscripsisti, in paginam ipsam addere. Andrew Dalby (disputatio) 09:01, 29 Septembris 2011 (UTC)