Disputatio:Ericus Polz

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Nescio quaenam sint de verbo "germanice" dubia. Loquimur de lingua germanica item atque de lingua theodisca, vide: https://la.wikipedia.org/wiki/Lingua_Theodisca Per adverbium dici potest "germanice", sicut "theodisce". Germanus priscius est verbum quam theodiscus, qua de causa malo hoc uti verbo quam verbo "theodiscus". Dein adhibetur hoc adverbium eodem pacto atque hoc sensu: loquor latine, loquor anglice, conscripsit suum librum gallice, germanice, graece, et ita porro. Iterum: theodisce, vel theodiscus apud antiquos non invenitur, germanicus, -a, -um contra adhibebatur. Quaeras in lexico. Nisi invenias, quaeras "Germani, germanorum" ut illic invenias "germanus, germana, germanum" et " germanicus, germanica, germanicum". Inde germanice.

Lingua Theodisca est una ex linguis Germanicis, et orthographia Germanice, non germanice, est mos Vicipaedianus. Similiter numeri Arabici, non Romani, quia Vicipaedia est Latina, non Romana res. Commentarius praeterea fontium meliorum eget. Latinitas autem praestans est. Macte, amice! IacobusAmor (disputatio) 13:32, 1 Octobris 2015 (UTC)[reply]