Disputatio:Electrocardiogramma

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Initium rescripsi (latinitatemque correxi), nam definitio non satis clare rem exposuit. Duae notiones distinguendae sunt: electrocardiogramma est imago agitationem cordis describens (quam notionem definitione tua ac annexa imagine certe affectasti); electrocardiographia est methodus vel ars agitationem cordis describendi. Industria, quà certe 'activitatem' significare voluisti, in latinitate classica de hominibus tantum dicitur; agitatio mea quidem opinione commodius dicitur. Pro "fibris muscularibus cordis" ego "fibris myocardii" scripsi: quod si falsum est, mutare licet (nam nihil de medicina scio). Nota bene: constructio agentiva (ab + abl.) solum de hominibus, non de rebus, adhibetur. Neander (disputatio) 05:26, 6 Augusti 2016 (UTC)