Disputatio:Egalitarismus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nomen commentarii[fontem recensere]

Titulus: Isotetismus. Lemma: Isoterismus. ?! IacobusAmor (disputatio) 16:59, 7 Augusti 2014 (UTC)

Melius Aequalitarismus ? Aequalitarianismus ? Italice: Egualitarismo. Anglice: Equalitarianism. IacobusAmor (disputatio) 16:59, 7 Augusti 2014 (UTC)
Neograece ισοπολιτεία, ex Graeco antiquo ἰσοπολιτεία, quae vocabulum fere eiusdem significationis videtur, "equality of civic rights". Isopolitia? Lesgles (disputatio) 17:03, 8 Augusti 2014 (UTC)
Despite the antiquity of Greek iso- and classical Latin writers' undoubted familiarity with it, neither Cassell's nor Traupman has any Latin word starting with iso- (except Isocrates), but each dictionary has more than a handful of compounds beginning with (native Latin) aequ-. Does no extant Latin word imply a social philosophy that asserts the equality of all humans? Could one be constructed with aequ- ? IacobusAmor (disputatio) 18:57, 8 Augusti 2014 (UTC)
Vobis offero "aequalentia" et "aequiparantia" verba mediaevalia, "aequiparatio" et "aequilibritas" antiquiora, adaptabilia fortasse ... "-ismum" autem nullum reperio! Andrew Dalby (disputatio) 07:58, 9 Augusti 2014 (UTC)
Est etiam in contextibus musicis mediaevalibus nomen aequipollentia (pro longinquitate notarum musicarum), sed apertum ex equalitarianism back-formation ut videtur iam manet aequalitarianismus. IacobusAmor (disputatio) 11:36, 9 Augusti 2014 (UTC)
Demiror unde deprompserit auctor huius commentatiunculae verbum istud Graecissans verum non Graecum. Solummodo isotelismus 'eundem finem habendi ratio' mihi in mentem venit, quod quidem verbum cum egalitarismo parum convenire videtur. Constat ne philosophos quidem antiquos tantam notionem cogitatione complexos esse. Itaque frustra verbum Latinum requirere videmur. Cum multae aliae linguae adiectivo Francogallico égal radice usae sint, quin etiam nos idem faciamus et commentationem praesentem titulo q.e. egalitarismus instruamus. Qui verbum a Francogallico mutuatum dedecori esse putat, ei forsitan placeat ratio aequabilitatis. Utique "aequalitarismus" vel sim. mihi quidem videtur nullam Latinitati victoriam reportare. Neander (disputatio) 14:15, 9 Augusti 2014 (UTC)
Pro isopolitia propono hunc fontem Latinum et alios, sed sententiam fortem non habeo. Lesgles (disputatio) 17:39, 9 Augusti 2014 (UTC)
Bene repperisti! Andrew Dalby (disputatio) 18:14, 9 Augusti 2014 (UTC)
OED, maximum dictionarium Anglicum, isopolity (vetus vocabulum Anglicum, ex Graeco deductum) Chiefly Anc. Hist. ('verbum praecipue ad historiam antiquitatis aptum') notat, quod sic definitur: "equality of rights of citizenship between different communities or states ; reciprocity of civic rights." Merriam-Webster autem adfirmat egalitarianism (novum vocabulum Anglicum, a Francico égalitaire a Latino aequalis deductum) significare "a belief in human equality esp. with respect to social, political, and economic rights and privileges"; "a social philosophy advocating the removal of inequalities among people." Plane significationes horum verborum—isopolity (Latine isopolitīa) et egalitarianism (Latine ???)—inter se differunt. Vicipaedia Theodisca vocabulum isopoliteia nexu rubro notat, ut ad ultimum fiant duo commentarii: de:Egalitarismus et de:Isopoliteia. Vicipaedia quoque ambos commentarios tandem desiderabit. IacobusAmor (disputatio) 20:37, 9 Augusti 2014 (UTC)
Lege exempla verbi isopolitie in Vicipaedia Francica: "une isopolitie existait entre les deux cités" (fr:Histoire de Paros) et "une alliance assortie d'une isopolitie unit Étoliens et Acarnaniens" (fr:Acarnanie). Iterum, verba isopolitie et égalitarisme res dissonas describere solent. IacobusAmor (disputatio) 20:50, 9 Augusti 2014 (UTC)
Bene (quamquam Neograece dissonantia non nimis magna videtur; fortasse ei dicunt "isopolitia antiqua", etc.). Ideo opus est inter (1) aequalitarismus, (2) egalitarismus, (3) ratio aequabilitatis eligere (Neander 2 et 3 optavit). Lesgles (disputatio) 19:27, 10 Augusti 2014 (UTC)
Don't want to be the ghost at the feast, but "noli fingere". We can use "ratio aequabilitatis" (or another phrase that may suit the case); we can use "isopolitia" (or another word that may suit the case) if we feel that using it is not traducing the word; or we can borrow a word unchanged from another language. I think we can't invent aequalitarismus or egalitarismus, can we?
Iacobus's last argument focuses on the way "isopolitia" is understood by French and German speakers, and that is indeed interesting; but the Latin definition that Lesgles linked to earlier is more relevant to us (I think). Andrew Dalby (disputatio) 21:14, 10 Augusti 2014 (UTC)
Never shake thy gory locks at us! :) For now I moved it to ratio aequabilitatis, which seems the least objectionable. Lesgles (disputatio) 04:02, 1 Octobris 2014 (UTC)

Non ficta[fontem recensere]

Fontes accusativi "egalitarismum" inveni:
Reginaldus Garrigou-Lagrange, De Deo trino et creatore, pag. 288 ([1])
Periodica de re Morali Canonica Liturgica: Vol. 64, No. 1- 2 (pag. 67 apud Google Books).
"Aequalitarismus" quoque nunc invenitur (e.g. Josephus D. Lesser, Latin / English Dictionary (Textus apud Google Books))
An moveamus? Sigur (disputatio) 19:20, 25 Octobris 2019 (UTC)