Disputatio:Compilatio Panamensis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De offshore[fontem recensere]

Traupman: litore distans. IacobusAmor (disputatio) 13:42, 9 Aprilis 2016 (UTC)[reply]

Gratias ago pro dictione, Iacobe! Cum quidem etiam in aliis linguis terminus Anglicus in usu technico esse videtur, mihi quoque visum est de hac via non declinare. Sed alias quoque opiniones patior. Neander (disputatio) 14:01, 9 Aprilis 2016 (UTC)[reply]
Wikipaedia explanat: "While the term originates from the Channel Islands being "offshore" from the United Kingdom, and while most offshore banks are located in island nations to this day, the term is used figuratively to refer to any bank used for these advantages, regardless of location. Thus, "offshore banks" include Swiss banks and those of other landlocked nations such as Luxembourg and Andorra." Ergo, locutio mera metaphora esse videtur. IacobusAmor (disputatio) 14:17, 9 Aprilis 2016 (UTC)[reply]
Francogallice dicitur fr:Banque extraterritoriale, itaque fortasse "extraterritorialis", vocabulum quod in Latinitate recenti iuridicaque reperitur et quod facile intellegi potest. Lesgles (disputatio) 16:51, 9 Aprilis 2016 (UTC)[reply]
Assentior tibi, Lesgles. Effectus metaphoricus in verbo offshore positus est. An dictio litore distans eandem metaphoram continere possit sine priore historia discursiva Latine habita, dubium est. Neander (disputatio) 17:36, 9 Aprilis 2016 (UTC)[reply]