Disputatio:COVID-19

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Prima verba paginae huius[fontem recensere]

Conlationibus recentioribus incerte sentio, quoad verbas primas aptas:
Adhuc scriptum est: Morbus coronaviro anno 2019, abbreviatura Anglica COVID-19 est morbus ...
Nomen OMS officiale COVID-19 est, et morbus coronaviro anno 2019 proposuissem.
Hodie equidem primum COVID-19, deinde simpliciora verba adhibenda esse censeo, ut

  • morbus coronaviri
  • morbus coronaviro novo

Quomodo hac in re consentire possumus? Andreas Raether (disputatio) 08:24, 27 Februarii 2020 (UTC)

Andrea, mihi quidem non liquet, quid ablativus ("coronaviro") in lemmate sibi velit. Equidem potius "morbus coronaviri" dixerim. Neander (disputatio) 19:35, 12 Martii 2020 (UTC)
Salve Neander, ratus sum, ut notio "coronaviro" relationem inter causam (coronaviro) et effectum (morbus) clarius declararet. Gratias tibi responsi tui ago. Andreas Raether (disputatio) 20:08, 12 Martii 2020 (UTC)
Salve, ago gratias, quod rem explicasti. Sensus me fūgit, quod deerat verbum, ex quo ablativus causae dependeret. Video te iam sententiam meam secutum "coronaviri" scripsisse. Si tamen ablativo causae uti vis, optime "morbus coronaviro effectus" dicere poteris. ("Coronaviralis" mihi quidem aliquatenus audax videtur.) Neander (disputatio) 07:16, 14 Martii 2020 (UTC)

Respiratra electronica?[fontem recensere]

In paginae initio verba "respiratra electronica" (pariter computatra) leguntur, quae mihi incognita sunt, at opinor ut ea ad machinam medicam respirationis artificialis respicient. Quoque talo apparatu ventilationem mechanicam perficienti multae partes insunt. Non dubito, ut partes electronicae magnum momentum gubernationis functionum habent, tamen mihi alia nomina aptius appareant. Aliae Vicipaediae offerunt:

  • Ventilador mecànic (Cat.)
  • Ventilator (Angl.)
  • Respirador artificial (Hisp.)
  • Respirateur artificiel (Franc.)
  • Ventilatore meccanico (Ital.)

Quibus muneribus respiratrum/respirator/Ventilator sunt? Imprimis, reor, gubernatio fluxus aeris ad alveolos pulmonares - et retrorsum. Apparatus volumina, tempora, pressiones et alia valores gubernat. Ventilare aeris motum cum accentu effert; at respirare ad vecturam trans membranas alveolares valet, quod machina maiore in parte non facit, non potest. "Mechanicum" fere "electronicum" excludat. "Artificiale" res "electronica" (apparatum homine factum) rectius describeret, itaque ventilatorem artificialem" equidem praeferrem. Andreas Raether (disputatio) 12:26, 25 Iunii 2020 (UTC)

Mea sententia, optimum est machina qua respirare potestas augeatur, sed tali modo semper scribentes mox in Tacitum mutabimur... Aristippus Ser (disputatio) 12:52, 25 Iunii 2020 (UTC)
Locutio "machina qua respirare potestas augeatur" plus definitio quam lemma mihi videtur. IacobusAmor (disputatio) 17:41, 25 Iunii 2020 (UTC)
Nil tamen tardabat Tacitum illum, quominus “ea per quae egeritur humus aut exciditur caespes” pro pala diceret... (Dico autem non nobis esse cavendum ne longulis locutionibus pro verbo ficto/novicio utamur, at res alia est quae illic agitur) Aristippus Ser (disputatio) 21:34, 25 Iunii 2020 (UTC)
Salve Aristippe; recte es. Quid faciamus? Nunc in negotiis sum, et lexicona mea verborum novorum Latinorum et Suecice-Latine (Suec. = Respirator, ventilator; Lingua Dacoromanica quoque adhibitum) domi est. Iam paginam de technologia generali inveni, an forsitan auxilium det? Andreas Raether (disputatio) 16:18, 25 Iunii 2020 (UTC)
Ecce exordium quod fieri potest (ex en): "Ventilatrum/Ventilator est machina qua facultas/potestas spirandi augeatur. Ventilationem mechanicam praebet, aere qui spirari potest in et ex pulmonibus identidem moto, ad spiritus aegro prodendos qui animam recipere naturá nequit, vel haud satis spirat."
Nunc, domi, lego: instrumentum respiratorium automatarium (Lexicon recentis Latinitatis), Norstedt: instrumentum respiratorium - aperte, disputationis: nec primum nec alterum - non mihi placet. Attamen quid fructorum sumamus? Andreas Raether (disputatio) 20:44, 25 Iunii 2020 (UTC)
Andrea, pro “facultas spirandi” locutio “respirare potestas” apud Virgilium Maronem (9.813) invenitur, nescio autem an poetica nimis. Aristippus Ser (disputatio) 21:34, 25 Iunii 2020 (UTC)