Disputatio:Borisus et Hlibus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De categoriis[fontem recensere]

Non pro religione a Sviatopolco occisi sunt, caedes ista non persecutio religiosa fuit. Quamquam et Martinov eos martyres vocat, martyres pro fide persecuti sunt, strastoterptsy autem (Passion bearers) simpliciter sine culpa occisi sunt. Невинно убиенные saepe dicuntur, sine culpa occisi.
Nescio, quomodo strastoterptsy Latine vertendum est; latores passionum, ut in pagina dictum est, sunt qui ipsi passionem ferunt vel proponunt (cf. lator legis). Strastoterptsy autem vocabulum tautologicum est, e duo radicibus idem significantibus compositum, passionem passi, sit venia verbo, et propter hoc honorati, ut Paulus Christum propter passionem mortis gloria et honore coronatum esse dicit (Heb. 2:9); strastoterptsypropter passionem sancti, passionis causa sancti. Demetrius Talpa (disputatio) 23:47, 31 Maii 2019 (UTC)