Disputatio:Birota automataria

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Quidnam sibi vult "birota automataria"? De autobirota ('motocicletta'; 'motorcycle') an de autobirotula ('ciclomotore'; 'moped') agitur? "Automatorius" adiectivum non sonat Latine. Et doleo, quod haec stipula (vel stipulula) aliis quoque erroribus scatet. --Neander 03:06, 5 Novembris 2008 (UTC)[reply]

Tecum consentio, Neander. Credo hanc appellationem e versione Latina Harrii Potter mutuatam esse, ubi (quod est etiam ridiculius) birota machinaria (placetne haec appellatio?) ingens Hagridi birotula automataria appellatur. --Fabullus 18:06, 6 Novembris 2008 (UTC)[reply]
Ego probo Anglice motorcycle et nomina similia, et etiam tecum Neander consentio de adiectivo "automatarius". Pro engine habemus moderne creata "motrum" et "motorium" commentatione visa (quaeso vide notas commentatione). Ebbe Vilborg dictionarium editionis recentissimae (secundae) dicit pro engine "machinatio", "machinamentum", "motorium", et "motoria machina". Bonum nomen dixisti Fabulle. Sed censeo aliquid de motro vel motorio. Fortasse "birota motri/motorii"? Non certus sum. Sonat ut bicycle of engine.
Nam, pro motorcycle hoc dictionarium dicit "autobirota" et "birota automataria". Et pro persona qua hoc vehiculum adhibet, "autobirotarius", "-a".
Quaeso dice quid censetis.
Donatello (disputatio) 19:24, 4 Octobris 2013 (UTC).[reply]