Dioscorus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Flavius Dioscorus (Dioskoros) saeculo sexto in oppido Aegyptio nomine Aphrodito vixit, quare etiam saepe Dioscorus Aphroditensis dicitur. Quamquam familia Aegypta natus fuit lingua Graeca antiqua communis, cum lingua franca imperii Romani orientalis esset, in litteris scribendis usus est. Poemata sua antiquissima sunt omnium a scriptoribus nobis notis scriptorum. Opera sua anno 1905 in quosdam papyros inscripta atque manu sua emendata inventa sunt. Cum simul nonullae litterae iuridiciales, in quibus de causis ipsius familiaeque eius atque incolarum oppidi actum est, inventae sint, Dioscorus etiam legibus Romanis studuisse videtur. Munere defensoris civitatis fungens compluros libellos rogatorios composuit, qui inter reliquos religione et artificio exstant. Dioscoro, ipse Christianus Copticus, vivente in Aegypto permulta monasteria Christiania aedificata sunt. Inventio collationum Dioscori fuit eventus magni momenti ad historiam Papyrologiae et praeterea multum prodest in legibus moribusque Aegypti Byzantini cognoscendis.

Jean Maspero
Editor primae collationis poematorum Dioscori anno 1911.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!