Latinitas nondum censa

Dionysius Lombard

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Dionysius Lombard (natus Massiliae anno 1938; mortuus Lutetiae anno 1998), filius Orientalistae Mauritii Lombard, maritus Claudinae Salmon, fuit director Scholae Extremi Orientis Francicae ab anno 1993 usque ad mortem. Annum 26um agens, alumnus scholarum superiorum Parisiensium, Dionysius Lombard linguarum iam fere duodecim eruditus est. Duos annos rebus Sericis apud universitatem Pechinensem studuit; annis 1966-1969 pro Schola Extremi Orientis Francica in urbe Jakarta degit, posteaque praecipue de rebus Indonesicis operam dedit. Professor electus est anno 1969 in Schola Studiorum ad Scientias Sociales Superiorum. Anno 1971, una cum Petro Labrousse et Christiano Pelras libellum symbolarum Archipel incepit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1967 : Le sultanat d'Atjeh au temps d'Iskandar Muda (1607-1636). Lutetiae: EFEO
  • 1967 : La Chine impériale. Lutetiae: PUF (Que sais-je?)
  • 1968 : (interpres, cum W. Arifin et M. Wibisono) Histoires courtes d'Indonésie: soixante huit "tjerpén" (1933-1965)
  • 1970 : Le Spreack ende Woord-boek de Frederick de Houtman: première méthode de malais parlé (fin du XVIe s.). Lutetiae: EFEO
  • 1976 : Introduction à l'indonésien. Lutetiae: Archipel
  • 1980 : (cum Claudine Salmon-Lombard) Les Chinois de Jakarta, temples et vie collective. Lutetiae: Archipel
  • 1988 : (editor, cum Jean Aubin) Marchands et hommes d'affaires asiatiques dans l'Océan Indien et la Mer de Chine, 13e-20e siècles. Lutetiae: EHESS
  • 1990 : Le carrefour javanais. Essai d'histoire globale. Lutetiae: EHESS
  • 1993 : (editor) Rêver l'Asie: recherches sur les littératures coloniales anglo-indienne, indochinois et indonéerlandaise. Lutetiae: EHESS
  • 1994 : Asia maritima: images et réalité. Wiesbaden: Harrassowitz
  • 1996 : (editor) Mémoires d'un voyage aux Indes Orientales (1619-1622): Augustin de Beaulieu, un marchand normand à Sumatra. Lutetiae: EFEO, Maisonneuve & Larose. ISBN 2706812443

Nexus externi[recensere | fontem recensere]