Dioecesis Dunelmensis
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Dioecesis Dunelmensis anno fere 995 Dunelmi constituta est. Successor fuit eius dioecesis regni Berniciorum cuius sedes ab initio Lindisfarnae constituta est. Aedificatio ecclesiae cathedralis Dunelmensis quae hodie visitatur anno 1093 incepta est. Episcopi Dunelmenses ab anno fere 1075 usque in 1836, titulum eodem tempore comitum palatinorum vindicantes,[1] potestatem saecularem in comitatu Dunelmensi gerebant nummosque incudere solebant: Walcherus enim, episcopus ab anno 1071, comitatum Dunelmensem anno 1075 emit.
Paulus Butler anno 2014 episcopus Dunelmensis factus est, Iustino Welby successor, qui archiepiscopus Cantuariensis meret.
Fontes antiquiores
[recensere | fontem recensere]- Simeon Dunelmensis, Libellus de exordio atque procursu istius, hoc est Dunhelmensis, ecclesie
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Quamquam venerabilis pater Episcopus Dunelmensis comes palatinus existat ..." (p. cxliii apud Google Books)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- De episcopatu
- Christian D. Liddy, The Bishopric of Durham in the Late Middle Ages: Lordship, Community and the Cult of St. Cuthbert. Woodbridge: Boydell Press, 2008. ISBN 978-1-84383-377-2
- De episcopis
- Diana E. Greenway, ed., Fasti Ecclesiae Anglicanae 1066-1300: Volume 2, Monastic Cathedrals (Northern and Southern Provinces) (Londinii, 1971). British History Online Index
- B. Jones, ed., Fasti Ecclesiae Anglicanae 1300-1541: Volume 6, Northern Province (York, Carlisle and Durham) (Londinii, 1963), British History Online Index
- Joyce M. Horn, David M. Smith, Patrick Mussett, Fasti Ecclesiae Anglicanae 1541-1857: Volume 11, Carlisle, Chester, Durham, Manchester, Ripon, and Sodor and Man Dioceses (Londinii, 2004). British History Online Index
- De moneta Dunelmensi
- Martin Allen, "Two Fourteenth-Century Mint Indentures and Related Documentary Evidence" in British Numismatic Journal vol. 70 (2000) pp. 61-66
- Mark Noble, Two Dissertations Upon the Mint and Coins of the Episcopal-Palatines of Durham. Birminghamiae, 1780 (Textus apud Google Books) Textus apud Internet Archive
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Durham diocesan records" apud bibliothecam universitatis Dunelmensis