Dioecesis Aulonitana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aulon sive Aulona (Albanice: Vlorë), ad urbem Aulonem in litore Albaniae sita, fuit dioecesis et est hodie sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae. Episcopus Aulonitanus erat suffraganeus archiepiscopi Dyrrhachiensis usque ad saeculum VI, unde Aulon, a barbaros saepius devastata, ab oppidanis derelicta est.

Episcopi titulares[recensere | fontem recensere]

  • Gregorius Galindo, 20.02.1726 episcopus auxiliarius Saragossensis - 11.04.1736 (ad sedem episcopalem Leridensem promotus)
  • Marianus Joseph de Escalada Bustillo y Zeballos, 02.07.1832 episcopus auxiliarius Bonaërensis - 23.06.1854 (ad sedem episcopalem — et ab die 05.03.1866 metropolitanam — Bonaërensem promotus)
  • Fridericus Leo Aneiros (sive: Aneyros), (02.03.1870 episcopus auxiliarius Bonaërensis - 25.07.1873 (ad sedem metropolitanam Bonaërensem promotus)
  • Jacobus Aloysius Copello, 08.11.1918 episcopus auxiliarius Platensis - 20.09.1932 (ad sedem metropolitanm Bonaërensem promotus)
  • Joannes Larrart, M.E.P., 11.01.1933 episcopus coadiutor Vicarii Apostolici Coeiiamensis (Kweyang) - 11.04.1946 (ad sedem metropolitanam Coeiiamensem promotus)
  • Imanuel Martinus del Campo Padilla, 03.08.1946 episcopus coadiutor Leonensis in Mexico - 26.12.1948 ad sedem Leonensem succedit)
  • Joseph de Jesus 'Martinez Vargas, 13.07.1949 episcopus auxiliarius Neo-Pamplonensis in Columbia - 18.12.1952 (ad sedem episcopalem Armeniensis in Columbia promotus)
  • Gulielmus Sedlmeier, 07.02.1953 episcopus auxiliarius Rottenburgensis - 24.02.1987 (†)
  • Conradus Krenn, 21.04.1987 - 11.07.1991 episcopus auxiliarius Vindonbonensis, postea ad sedem espicopalem S. Hippolythi promotus, die 7.10.2004 emeritus.
  • Laurentius Haroldus Welsh, antequam episcopus Spokanensis, 5.11.1991 - 13.01.1999 (†) episcopus auxiliarius archiepiscopi S. Pauli et Minneapolitani.
  • Michaël Christianus Cartatéguy, S.M.A., 18.05.1999 episcopus auxiliarius Niameyensis - 25.01.2003 (ad sedem episcopalem Niameyensem promotus)
  • Rogerius Paulus Morin, 11.02.2003 episcopus auxiliarius archiepiscopi Novae Aureliae.