Dina

E Vicipaedia
Dinae raptus a Iuliano Bugiardini(it) circa annum 1535 pictus

Dina (Hebraice דִּינָה, Graece Δίνα) est persona Biblica, in libro Geneseos memorata.

Iacobi filia unica fuit, a Lia nata. Lia eam ultimam post sex filios peperit. Cum Iacobus in Sichem venerat, Dina egressa est domo, ut videret puellas regionis illius; ibi Sichem filius Emmor principis Dinam adamavit et violavit; posteas patrem rogavit, ut Dinae coniugium peteret, quod Emmor ab Iacobo poscebat et familiae eius in Sichem habitare aliaque conubis iungere proponebat, ut unus populus fierent. Iacobus et filii eius responderunt se non posse sororem viro incircumciso dare; poscebant, ut Sichem omnesque urbis incolae circumciderentur. Incolae Sichem assenserunt, et die tertio, quando gravissimus dolor est, filii Iacobi Simeon et Levi urbem ingressi sunt et omnes masculos occiderunt. pueros et feminas et armenta abduxerunt. Iacobus iratus est et usque ad mortem Simeon et Levi non ignoscebat, nam odio domum eius omnibus Chananaeis fecerunt. Sed Simeon et Levi respondebant se sororis iniuriam ultos esse.

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Dina_-_bibelskikkelse Store norske leksikon