Dies internationalis contra homophobiam, transphobiam et biphobiam

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ludovicus Georgius Tin, creator dies celabrationis

Dies internationalis contra homophobiam, transphobiam et biphobiam[1] est dies annua 17 Maii celebrata decreta a Georgio Tin, Francicus activista pro iuribus humanis. Dies consecratus est uti homophobia discriminatioque homosexualitatis libertatis perfungendi causa sublevetur. Homines diem solent anniversarie celebrare, quo facilius homosexualitatis transsexualitatisque conscientia hominibus omnibus mundi promoveatur. Sententia anno 2020 est "Derogare silentium".

Eodem die anno 1990 Consociatio Mundialis Sanitatis homosexualitatem ex classificatione ICD-10 morbi mentis abrogavit. Hac die Declaratio Montis Regii et Consociatio Nationum recognitionem protectionemque omnibus civitatibus postulaverunt. Hac die Francia matrimonium hominum eiusdem sexus admissit anno 2013 et Res publica Sinarum eodem admissit anno 2019 ad iura LGBT protegendum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Initio nomen fuit "Dies internationalis contra homophobiam". Deinde anno 2009 "Dies internationalis contra homophobiam et transphobiam" fuit. Nomen iterum transmutatus est anno 2015. Nunc "Dies internationalis contra homophobiam, transphobiam et biphobiam" appellatur.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]