Roman numeral 10000 CC DD.svg

Desertum Victoria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Desertum Victoria in tabula Australiae

Vide etiam paginam discretivam: Victoria

Desertum Victoria[1] (vel Desertum Victoria maius, Anglice Great Victoria Desert) est desertum Australiae (in civitatibus Australia Occidentali et Australia Australi nec in Victoria civitate situm). Area deserti 424 milia chm2 est. Inter desertum Gibsoni (septentrionem versus) et Nullarborem planitiem (meridiem versus) patet.

Inter colles humiles harenosos deserti Victoriae planities ad pascendum idoneae et loca vasta glareis operta (quae in Australia gibber nuncupantur) et lacus salsi iacent.

Ernestus Giles, qui anno 1875 primus Europaeorum desertum transierat, nomen Victoriae reginae Britanniarum ei dedit. Aborigines Australiani et tunc desertum incolebant et nunc incolunt.

Signum memoriae probationum nuclearium in deserto Victoria

Probationes armorum nuclearium a Britannia Maiore annis quinquagesimis et sexagesimis saeculi vicesimi in deserto Victoria perficiebantur, unde loca 239plutonio aliisque elementis radioactivis infecta manent.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 29°9′8″S 129°15′35″E, 28°30′0″S 127°45′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica