Debora (persona Biblica)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Carmen Deborae, a Gustavo Doré.

Debora (Hebraice דְּבוֹרָה, "apis") est persona Veteris Testamenti sive Tanach. Liber Iudicum eam inter iudices duodecim tribuum Israël numerat. In quarto libri Iudicum capitulo de pugna narratur, quam Barac iussu Deborae commisit, quinto capitulo eadem pugna antiquissimo carmine (sic dicto "carmine Deborae") modo poetico celebratur.

Narratio biblica[recensere | fontem recensere]

Debora erat uxor cuiusdam Lapidoth. In libro Iudicum sola est femina, quae munere iudicis (Hebraice: שׁפְטָה) fungebatur. Israëlitae ad sedem eius venerunt, quae erat "sub palma inter Rama et Bethel in monte Ephraim" (Iud. 4,5) in terra tribus Beniamin, ut iudicium diceretur. Populum regebat, cum Iabin esset rex Asor et populum Israël per viginti annos opprimeret (Iud. 4,2-3). Praeterea Debora prophetissa (Hebraice: נְבִיאָה, Iud. 4,4) dicitur, quae Barac divino instinctu iubet decem milia pugnatorum contra Iabin ac ducem militum eius nomine Sisara in expedtionem educere (Iud. 4,6). Hoste fugato quaedam mulier nomine Iahel Sisaram, qui in tabernaculum eius fugerat, malleo occidit (Iud. 4,22).

Tempus narrationis[recensere | fontem recensere]

Debora est femina Israëlitica temporis, quo duodecim tribus quidem Terram Promissam occupaverant, sed saepe a populis alienis oppressae sunt, cum nondum communi regno (postea a rege Saul constituto) coniunctae essent. Iudicio narratoris Israëlitae iterum atque iterum praecepta Dei neglegentes hostibus traditi et, postquam a Deo auxilium petiverunt, a iudicibus servati sunt.

Musica[recensere | fontem recensere]

Oratorium Deborah a Georgio Friderico Handelio conscripto anno 1733 Londinii editum est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Uwe Becker: Richterzeit und Königtum. Redaktionsgeschichtliche Studien zum Richterbuch (= Beihefte zur Zeitschrift für die alttestamentliche Wissenschaft. Vol. 192)., Berolini et al. 1990, ISBN 3-11-012440-8.
  • Volkmar Fritz: Die Entstehung Israels im 12. und 11. Jahrhundert v. Chr. (= Biblische Enzyklopädie. Vol. 2). Kohlhammer, Stuttgardiae et al. 1996, ISBN 3-17-012331-9.
  • Philippe Guillaume: Waiting for Josiah. The Judges. T & T Clark International, Londinii et al. 2004, ISBN 0-8264-6988-4.
  • Hans Wilhelm Hertzberg: Debora und Deboralied. In: Kurt Galling (ed.): Die Religion in Geschichte und Gegenwart. Handwörterbuch für Theologie und Religionswissenschaft. Vol. 2: D – G. 3. editio, Mohr, Tubingae 1958, coll. 52–53.
  • Renate Jost: Gender, Sexualität und Macht in der Anthropologie des Richterbuches (= Beiträge zur Wissenschaft vom Alten und Neuen Testament. H. 164 = Folge 9, H. 4). Kohlhammer, Stuttgardiae 2006, ISBN 3-17-018556-X.
  • Victor H. Matthews: Debora / Deboralied. In: Hans Dieter Betz, Don S. Browning, Bernd Janowski und Eberhard Jüngel (ed.): Die Religion in Geschichte und Gegenwart. Handwörterbuch für Theologie und Religionswissenschaft. Vol. 2: C – E. 4. editio, Mohr Siebeck, Tubingae 1999, ISBN 3-16-146942-9, coll. 607–608.
  • Heinz-Dieter Neef: Deboraerzählung und Deboralied. Studien zu Jdc 4,1 - 5,31 (= Biblisch-theologische Studien. Vol. 49). Neukirchener, Neukirchen-Vluyn 2002, ISBN 3-7887-1890-0.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Sigrid Eder: Debora / Deboralied. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae 2006 ss., visum die 17. Iulii 2021.