De sede episcopali Exoniensi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"Narratio Plegmundi" (Bibliotheca Britannica, Add. MS. 7138 f. 1r)

De sede episcopali Exoniensi est textus brevis, e partibus septem confectus, quarum prima (saepe Plegmund narrative dicta, scilicet "narratio Plegmundi"), ante annum 988 scripta, de synodo a rege occidentalium Saxonum Eduardo Alfredii filio anno circiter 918 convocata refert: participes "singulis ... tribubus Ieuuissorum singulos ... episcopos" constituisse, "et quod dudum duos habuerunt, in quinque" episcopatus divisisse. Hae quinque sedes episcopales, videlicet Wintonia et Scireburna confirmatae, Ramesberia, Wellae, Cridia nuper constitutae, ab eo tempore cum quinque sciris Geuissarum sive occidentalium Saxonum correspondebant, videlicet Hantunscir, Dornsæte, Wilsæte, Sumorsæte, Defenas.

Partis primae fons antiquissimus est documentum manu scriptum in Bibliotheca Britannica siglo Add. MS. 7138 servatum. Eadem res, verbis paulo mutatis, apud Guillelmi Malmesburiensis opus De gestis regum Anglorum[1] et in aliis libris manu scriptis recitatur, videlicet:[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones
Eruditio
  • Mary Anne O'Donovan, "An interim revision of episcopal dates for the province of Canterbury, 850-950" in Anglo-Saxon England vol. 1 (1972) pp. 23-44; vol. 2 (1973) pp. 91-113 pars 2 apud JSTOR
  • Alexander R. Rumble, "The Churches of Winchester and Wessex" in N. J. Higham, D. H. Hill, Edward the Elder: 899-924 (Londinii: Routledge, 2001) pp. 238-239
  • Barbara Yorke, "Plegmund" in Michael Lapidge et al., edd., The Wiley Blackwell Encyclopedia of Anglo-Saxon England (Cicestriae: Wiley, 2014) pp. 378-379

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Narrationis Plegmundi folium versum: "Scriptam continens diuisiones Episcopatuum per papam formosum" (Bibliotheca Britannica, Add. MS. 7138 f. 1v)