De pace (Demosthenes)

E Vicipaedia

De Pace[1] (Graece Περὶ τῆς Εἰρήνης) est oratio deliberativa (suasoria) anno 346 a.C.n. a Demosthene oratore Atheniensi coram populo in ecclesia habita. Invitus et ipsis rebus cogentibus Demosthenes Atheniensibus suadet ut amphictyonis titulum Philippo Macedonum regi concederent ne importunum et iniquum bellum adversus omnes civitates amphictyoniae participes moverent. Meliorem occasionem sese Philippo opponendi potius expectarentǃ

Quid deliberetur[recensere | fontem recensere]

Post decem annorum bellum anno 346 a.C.n. Athenienses cum Philippo pacem 'Philocratis' dictam fecerunt atque insuper societatem in futurum. At ille rex antequam in pacis verba iuraret socios Atheniensium debellare properavit et inter alia Phociorum rempublicam delevit. Phocide sublata nunc eorum in amphictyonia duo suffragia sibi et Thessalis sociis vindicat. Ceterae amphictyoniae civitates iam consenserunt et nunc Athenienses Philippo irati de eadem re in ecclesia disputant. Sunt enim qui bellum gerendum potius quam tale dedecus patiendum existiment. A quibus dissentit Demosthenes veritus ne omnes amphictyoniae civitates una cum Philippo in Athenas impetum faciant.

Summarium[recensere | fontem recensere]

Prima parte auditores ad suam sententiam benigne accipiendam praeparat (1-12)ː ita tres occasiones commemorat quibus melius de rebus iudicarit quam ceteri oratores (de Euboea, de Neoptolemo histrione, de legatione pacis ad Philippum). Quod sibi contigisse in primis quia nulla mercede accepta per se optima consilia quaerat colligit.

Secunda parte sententiam suam detegit. Pacem perniciosam et iniustam non probat quam tamen nunc observandam esse censet ne omnes amphictyones contra Athenienses sese convertant. Nonne enim Thebani et pleraeque Peloponnesi civitates sibi iam infesti sunt? (13-23). Inutile igitur est ob tam parvam rem quam amphictyonis titulum[2] seditionem facere. Ita Demosthenem non Philippi odio excaecatum sed res acute dispicientem cernimus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus 5 in corpore Demosthenico
  2. Ita enim hunc honorem detrahebatː περὶ τῆς ἐν Δελφοῖς σκιᾶς = 'de umbra Delphica' (25)

Editiones et commentarii[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]