Dawda Jawara

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Dawda Jawara
Res apud Vicidata repertae:
Dawda Jawara: imago
Nativitas: 16 Maii 1924; Barajally
Obitus: 27 Augusti 2019; Bakau
Patria: Gambia

Officium

Officium: President of the Gambia, Prime Minister of The Gambia, Member of the House of Representatives of Gambia
Munus: politicus

Consociatio

Factio: People's Progressive Party
Religio: Islamus

Memoria

Laurae: Knight Grand Cross of the Order of St Michael and St George, Grand Cross of the National Order of Mali, Grand Collar of the Order of Prince Henry

Dawda Kairaba Jawara (in oppido Barajally Tenda natus die 16 Maii 1924; die 27 Augusti 2019 mortuus), politicus Gambiae, primus praeses huius civitatis electus est.

E familia Mussulmana ortus, apud Methodistas educatus, scholam Achimota Accrae in urbe unum annum frequentavit. Medicinae veterinariae studuit apud universitatem Glasguensem, ubi Cheddi Jagan primum ministrum Guyanae futurum cognovit. Ipse in Gambiam reditus primus minister huius coloniae die 12 Iunii 1962 electus est. Libertate nuper nacta, praeses Gambiae a die 24 Aprilis 1970 usque in 22 Iulii 1994 meruit, quo die depositus est motu militari duce Yahya Jammeh. Dawda Jawara conditor Gambiae liberae reputatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]