Cyclus solaris

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Cyclus solaris[1] definitur illo numero annorum quibus praeteritis anni dies calendarii in eundem diem hebdomadalem caderent. Is cyclus in Calendario Iuliano complectitur 28 annos, in Calendario Gregoriano autem 400.

Annus habet 365 dies vel 52 hebdomadas, quae 364 dies faciunt, et unum diem. Septimus ergo quisque annus eandem congruentiam dierum calendariorum et dierum hebdomadalium praeberet, si non quartus quisque annus intercalaris esset die intercalari auctus. Propterea in calendario Iuliano quisque 28. annus congruentiam dierum et hebdomadalium et calendariorum repetit.

Sunt 28 anni quia:

Nonnulli anni intercalares calendarii Iuliani non iam sunt in calendario Gregoriano qui anni sunt 1700, 1800 et 1900. Solummodo quartus quisque annus intercalaris calendarii Iuliani iam est intercalaris in calendario Gregoriano sicut annus 2000. Quamobrem cyclus solaris calendarii Gregoriani complectitur 400 annos.

Nota[recensere | fontem recensere]