Cthylla (genus)

E Vicipaedia
(Redirectum de Cthylla)
Eucaryota — 
 — Metamonada — Excavata
Classis : Parabasalia 
Familia : Tricercomitidae 
Genus : Cthylla 
James et Keeling, 2012
   

Cthylla est genus protistorum classis Parabasaliorum. Hoc protistum est parvum flagellatum, singulo nucleo anteriore cum axostylo robusto consociatum. Axostylus in totam cellulae longitudinem extenditur, in parte posteriore prominens, ubi in punctum finitur. Quinque flagella in uno fasciculo aliquantulum subanteriore emergunt. Flagella anteriora una pulsantur, singulum fasciculum magnum efficientia, quod ad posituram omnino ad partem anticam extensam provolvitur et tum in flagella laxa diffindentia quae ad partem posticum verberantur. Nonnullis autem singulis aliquando est unum flagellum.

Cthylla ex Cthylla, persona ficta, secreta daemonis Cthulhu filia, in scriptura recentiori H. P. Lovecraft appellatur. Filia, quamquam numquam ad verbum descripta, plerumque cephalopus alatum depingitur. Singuli huius generis sunt generis cognati Cthulhu minores et simpliciores.

Typus generis est Cthylla microfasciculumque. Hostis typicus est Reticulitermes virginicus (Isoptera, Rhinotermitidae).

Fons[recensere | fontem recensere]

  • James, Erick R, Noriko Okamoto, Fabien Burki, Rudolf H. Scheffrahn, Patrick J. Keeling. 2013. Cthulhu Macrofasciculumque n. g., n. sp. and Cthylla Microfasciculumque n. g., n. sp., a Newly Identified Lineage of Parabasalian Termite Symbionts. PLoS ONE 8(3): e58509. doi:10.1371/journal.pone.0058509. Nexus die 8 Aprilis 2013 confirmatus.
Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.