Cryptonephridium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Cryptonephridium est structura praesens in plurimis larvis papilionum aliorumque insectorum (praecipue coleopterorum) quae in circumiectibus xericis habitant. Id est accommodatio ad aquam conservandam.[1][2] Tubulae Malpighianae intra hemocelam? non sunt liberae, sed ad murum recti a membrana perinephritica adligantur. Haec structura efficientem aquae resorptionem per diuresim effectam et absorptionem aquae atmosphericae quae in intestino posterori ut humiditas adest sinit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. M. J. Klowden, Physiological Systems in Insects, ed. 2a (Novi Eboraci: Academic Press, 2007), p. 416.
  2. V. B. Wigglesworth, V.B., The Principles of Insect Physiology, ed. 5a (Novi Eboraci: E. P. Dutton & Co. Ltd., 1953), p. 369.


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!