Crisis Secunda Maroci

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Crisis Secunda Maroci anno 1911 controversias inter civitates Europae, praesertim inter Germaniam et Franciam auxit, quae tres annos post inter alia initium Belli Orbis Terrarum I erant.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Navis Cataphracta Panther anno 1911

21 Maii - Milites Franciae a Mulai Abd al-Hafiz sultano Maroci contra gentes rebellantes auxilio vocati urbes Fez et Rabat occupaverunt. Sultanus postea dixit se Francos numquam vocavisse. 1 Iulii - Navis longa Theodisca nomine Panther ab imperatore Gulielmo II missa in portum Agadir Maroci advenit, ut pro libertate commercii demonstraret et contra Franciam, quae Marocum coloniam facere voluit. Praeterea Germania sperabat se terram in Africa sitam accipere adeptura, si Marocum a Francia occupatum sineret.

Disceptationes et Finis crisis[recensere | fontem recensere]

7 Iulii - 9 Iulii Berolini Franciae legatus Iulius Cambon et secretarius statalis Alfredus de Kiderlen-Waechter de pace egerunt. Die 30 Martii 1912 tandem Foedus Fez signatum est: Germania Marocum Francicum agnovit et Francia partes Togi et Cameroniae Germaniae cessit.

Effectus[recensere | fontem recensere]

Germaniae Flagitationes foedus Regni Uniti ac Franciae firmius fecerunt. Germania nunc desertior erat quam antea. In Germania ipsa multi homines consilia imperatoris negaverunt. Anno 1912 itaque factio SPD maiorem partem legatorum in electione Dietae Imperii Germanici accepit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]