Cratylus (philosophus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Cratylus (philosophus)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5. century BCE; Athenae
Obitus: unknown value;
Patria: Athenae antiquae

Officium

Munus: philosophus
Haec pagina de philosopho Graeco explicat. Si Platonis dialogum quaeris, vide Cratylus.

Cratylus Atheniensis (Graece Κρατύλος), qui fine saeculo V a.C.n. floruit, philosophus fuit Graecus, Heracliti sectator. Affirmabat, ut in idem flumen non solum bis, sed etiam semel intrare impossibile esset, nam iam effluxisset[1]. Eadem causa vocabulis non loquebatur, sed digitis res monstrabat[2]. Plato aliquod tempus discipulus Cratyli fuit, ut Diogenes Laertius ait[3], sed hoc dubitandum est[4]. Persona est dialogi Platonis eiusdem nominis, ubi res a verbis vere designari et iam sonis describi demonstrat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Arstt. Met. IV 5, 1010a7.
  2. Ibidem; cf, Arstt. Rhet. III 16, 1417b1.
  3. III 6.
  4. Serge Mouraviev, Cratylos (d’Athènes?), in: Richard Goulet (ed.), Dictionnaire des philosophes antiques, Bd 2, Lutetiae 1994, p. 505.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dieter Bremer: Kratylos und die Herakliteer. In: Hellmut Flashar u. a. (ed.): Frühgriechische Philosophie (= Grundriss der Geschichte der Philosophie. Die Philosophie der Antike, Band 1), Halbband 2, Basileae 2013, ISBN 978-3-7965-2598-8, pp. 657–664
  • Debra Nails: The People of Plato. A Prosopography of Plato and Other Socratics.Indianapoli 2002, ISBN 0-87220-564-9, p. 105 sqq.