Cotelniza

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Cotelniza
Res apud Vicidata repertae:
Cotelniza: insigne
Civitas: Russia
Locus: 58°18′32″N 48°20′53″E
Numerus incolarum: 23 682
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Regio Kirovensis, Kotelnichsky District, Kotelnichsky Uyezd

Geographia

Superficies: 32 chiliometrum quadratum

Cotelniza[1] (Russice Котельнич) urbs est regionis Kirovensis Russiae. Incolas 23 682 anno 2018 habet. In ripis Viatcae fluminis, apud ostium Molomae fluminis in Viatcam effluentis, sita est.

Aedificium saeculi XIX in Cotelniza (via Sovietskaia, 84)

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1181 a Novogardiensibus condita est in loco urbis Mariensis Kokschar, ubi nunc oppidum Kovrovense[2] archaeologis notum situm est. Saeculo XIV in locum hodiernum, inferiorem secundum Viatcam, translata est. Anno 1459 a Basilio Caeco capta est et anno 1489 ad Moscoviam adiuncta. Saeculo XVII Forum Alexianum[3] Cotelnizae florebat, quod et postea multus luctus urbi afferebat. Anno 1780 in numerum urbium gubernii Viatcensis Cotelniza inclusa est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Henrici Niderndorff SI Geographiae generalis liber III, Wirceburgi 1739 (p. 211 apud Google Books);
    vel Cotelnicz, videas: Historiae Ruthenicae scriptores exteri saeculi XVI, vol. I, Berolini et Petropoli 1841 (p. 13 apud Google Books); Alexandri Guagnini Sarmatiae Europaeae descriptio (fol. 12 apud Google Books); etc.;
    vel Cotelnitz, videas; Sigismundi Herberstein Rerum Moscoviticarum commentarii, Basileae 1571, index.
  2. Russice Ковровское городище.
  3. Russice Алексеевская ярмарка.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 58°18′32″N 48°20′53″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cotelnizam spectant.