Cosmos Club

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sodalitas Cosmi hieme visa, mense Februario 2010.

Cosmos Club (Anglice; 'Sodalitas Cosmi'[1][2]) est sodalitas virorum honestorum Vasingtoniae in Districtu Columbiae, a Ioanne Wesley Powell anno 1878 condita, una cum Clarentio Eduardo Dutton, Henrico Smith Pritchett, Gulielmo Harkness, et Ioanne Shaw Billings. Inter suos fines declaratos est "Promotio suorum sodalium in scientia, litteris, et arte."[3] Inter sodales sunt tres praesides Civitatum Foederatarum, duo praesides vicarii, duodecim iudices Maximi Iudicii, 32 acceptores Praemii Nobeliani, 56 acceptores Praemii Pulitzerani, et 45 acceptores Praemii Libertatis Praesidentialis. Ex 1982, sedes sodalitatis in Domu Ricardi T. Townsend in Ordine Legationum sunt.

Sodalitas Cosmi, circa 1921, antequam ad Domum Townsendianam migravit.
Facies domus Townsendianae (deinde sedes sodalitatis), 1915. Photographema Francisci Beniamini Johnston.

Sodales primum in Aedificio Corcorano conveniebant, in compito viarum quinti decimi et F, boreoccidentalium, sed ad Quadratum Lafayettense anno 1882 migravit. Denique sodalitas domus Tayloeanam et Dolley Madisonianam in orientali quadrati latere occupavit, et duas domus seriales solo aequavit ut spatium additum haberet. Sodalitas, ut praedium vacuefaceret a gubernatione foederali impulsa, ad Domum Townsendianam anno 1952 migravit.

Ex 1887, usitatus locus conveniendi Societatis Philosophicae Vasingtoniae aedes conveniendi sodalitatis fuit, nunc auditorium Ioannis Wesley Powell appellatum. Societas Geographica Nationalis in sodalitate anno 1888 et Societas Desertorum ibi anno 1935 conditae sunt.

Sodales notabiles[recensere | fontem recensere]

Inter sodales notabiles sunt:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Sive fortasse Sodalitas Cosmice vel Sodalitas Cosmica.
  3. Anglice: "The advancement of its members in science, literature, and art."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Crossette, George. 1966. Founders of The Cosmos Club of Washington, 1878. Vasingtoniae: The Cosmos Club.
  • Spaulding, Thomas M. 1949. The Cosmos Club on Lafayette Square. Vasingtoniae: The Cosmos Club.
  • Washburn, Wilcomb E. 1978. The Cosmos Club of Washington: A Centennial History, 1878–1978. Vasingtoniae: The Cosmos Club.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sodalitatem Cosmi spectant.