Corona Schröter

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Corona Schröter a se picta

Corona Schröter (nata Gubenae[1] die 14 Ianuarii 1751; mortua est in Ilmenaviae[1] die 23 Augusti 1802) fuit cantrix et actrix Germanica.

Vita[recensere | fontem recensere]

Corona filia altisona tibia Gallica canentis fuit, qui mox post partum filiae Varsoviam Lipsiamque petivit. Ibi symphonicacus summus Ioannes Adam Hiller eam educavit musica cantuque. Iam anno 1765 publice cantavit in spectaculis quibusdam, quae vocabantur "Großes Konzert".

Corona forma pulcherrima usque annum 1777 in concentibus theatrisve sese producebat. Goethio mediatore cantatrix aulica ducissae Annae Amaliae creata est. Partes principales agere solebat in scaenis amatoriis a ducissa institutis: ibi prima Iphigenia[2]Goethiana erat; in spectaculo Erlkönig ingenium suum monstrabat etc. Scaenis istis deficientibus in aulam ipsam Vimariensem sese contulit ubi docebat musicam picturamque necnon ipsa notas imaginesque componebat.

Libellus cantilenas 25 habens anno 1786 Vimariae editus est. Anno 1905 Gubenae monumentum primum in eius honorem erectum est.

Fons[recensere | fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 18. Lipsiae 1909, p. 48, quae in interreti legi possunt hic.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Heinrich Düntzer: Charlotte von Stein und Corona Schröter - Eine Vertheidigung. Cotta, Stuttgarti 1876.
  • Jutta Hecker: Corona. Das Leben der Schauspielerin Corona Schröter. Urachhaus, Stuttgarti 1969.
  • Peter Braun (Hrsg.): Corona Schröter - Goethes heimliche Liebe. Artemis & Winkler, Dusseldorpii 2004, ISBN 3-538-07191-8.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Corona Schröter spectant.
Incubator-logo.svg Lege Κορόνα Σρέτερ ("Corona Schröter") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!