Corax (rhetor)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Corax (rhetor)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: ; Syracusae
Obitus: 5. century BCE;

Officium

Munus: Scriptor, orator

Corax (Graece Κόραξ), rhetor Syracusanus, Empedocli philosophi discipulus, quinto saeculo a.C.n floruisse tractatusque de arte sua primus scripsisse fertur,[1] quorum operum exemplar iam exstat nullum.

Sic in dictionario historico quodam:

Corax, antiquissimus rhetor Siculus, primus artem dicendi et praecepta conscripsit. Cicero in Bruto[2]. Primus etiam extitit, qui artem dicendi mercede professus est, Tisiamque ea lege instituendum suscepit, ut mercedis partem praesentem numeraret, reliquam tum demum persolveret, cum in iuducio causa perorata, victoriam reportasset. Cum itaque non parum in arte profecisset, causam tamen nullam reciperet, idque fraude facere videretur, ne reliquum mercedis praeceptori persolveret, Corax hominem in ius vocat, causamque omnem in hoc dilemma confert. "Disce", inquit, "stultissime adolescens,utroque modo futurum quod postulo, sive viceris, sive condemnatus fueris. Nam a victore merces mihi ex pacto debebitur: cum ita inter nos convenerit, ut cum primam ex iudicio victoriam reportasses, reliquum mihi mercedis persolvertur. Sin ego vicero nihilominus iudicis laqueis teneberis, utpote sententiis iudicum condemnatus". Ad haec Tisias: "Imo" inquit, "tu potius disce, praeceptor sapientissime, neutro modo fore quod postulas. Nam si tu viceris, ex pacto nulla tibi debitur merces: quandoquidem ita convenit, ut eam tum demum persolverem, cum causa perorata victor discessissem. Sin ego vicero, quid, quaeso, expectes a victore iudicum calculis absoluto?" Quibus auditis iudices adulescentis ingenium admirati, feruntur acclamasse "κακοῦ κόρακας κακὸν ᾠόν" (latine "I, mali corvi malum ovum") alludentes nimirum ad Coracis nomen, quod Latinis corvum significat.
– Carolus Stephanus, Dictionarium Historicum (1603)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Artium [sc. rhetoricum] autem scriptores antiquissimi Corax et Tisias Siculi" (Quintilianus, III, 1,8).
  2. "Itaque, ait Aristoteles, cum sublatis in Sicilia tyrannis res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, tum primum, quod esset acuta illa gens et controversiae nata, artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam conscripsisse"