Constantinus I (rex Graecorum)
Jump to navigation
Jump to search
Constantinus I saepe a vulgo quoque Constantinus XII appellatus (Graece Κωνσταντίνος A'; natus Athenis die 2 Augusti 1868; mortuus Panormi die 11 Ianuarii 1923) fuit bis rex Graeciae bisque eiectus est a regno.
Constantinus fuit filius maior natu regis Georgii I reginaeque Olga. Patre interfecto fit rex die 18 Martii 1913; rebus novis ab Eleutherio Benizelo motis, a legato Francico Carolo Jonnart pulsus, die 11 Iunii 1917 regnum filio Alexandro transmisit et in Corsicam fugit. Revenit Athenis die 19 Decembris 1920; bello Graeco-Turcico amisso exsilium repetivit die 27 Septembris 1922.
In matrimonium duxit Sophiam, sororem imperatoris Gulielmi II Germaniae, et ex ea genuit filios filiasque sex, scilicet:
- Georgius II (1890–1947), rex Graecorum
- Alexander (1893–1920), rex Graecorum
- Helena (1896–1982), quam duxit in matrimonium rex Carolus II Romaniae
- Paulus (1901–1964), rex Graecorum
- Irene (1904–1974), quam duxit Amadeus (princeps Sabaudiae)
- Catherina (nata 1913), quam duxitt Ricardus Brandram.
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Constantinum I regem Graecorum spectant. |
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Despina Geroulanis-Streit, Erinnerungen. Athenis 1981 (praecipue pp. 64-69 de expulsione Constantini anno 1917)