Roman numeral 10000 CC DD.svg

Congruentia (geometria)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Exemplum congruentiae. Duo triangula ad sinistram inter se congruunt, cum tertium est eis similare. Ultimum triangulum est neque congruens neque similaris cuiquam aliorum.
Quamquam haec quadrilatera tria habent eandem perimetrum et superficiem, quadrilatera aurantium et viride sunt congruentes, sed caeruleum cum iis non congruit.

Congruentia in geometria est aequalitas formae et magnitudinis inter duas figuras vel obiecta. Duae copiae punctorum congruentes dicuntur si et solum si una in aliam verti potest per isometriam, haec est coniunctio motuum rigidorum: translationis, rotationis, ac reflexionis. Aliis verbis, utra figura moveri et reflecti potest, sed non deminui nec augi, ut cum altera exacte coincidat. Duae formae in chartae delineatae et exsecatae sunt congruentes si eas omnino componere possumus, chartas si necesse sit vertentes.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]