Codex Clusii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Codex Clusii seu titulo originali Icones fungorum in Pannoniis observatorum est liber imaginum mycologicarum in Burgenlandia (regio Austriae et Hungariae hodiernarum) anno circiter 1578 confectus. Fungi a Carolo Clusio collecti et nominati, a pictore quodam Francico iussu Clusii ipsius maecenatisque Baldissaris Batthyány[hu] depicti sunt. Quem librum mox deperditum bibliotheca Academiae Lugduno-Batavae anno 1867 emit. Editio fac-simile anno 1900 divulgata est. Clusius autem descriptiones delineationesque eorundem fungorum separatim servavit. Hoc opusculum titulo "Fungorum in Pannoniis observatorum brevis historia" in forma appendicis operis sui Rariorum plantarum historia anno 1601 divulgavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editio
  • Gyula Istvánffi, ed., A Clusius-Codex mykologiai méltatása adatokkal Clusius életrajzához = Etudes et commentaires sur le Code de L'Escluse. Budapestini, 1900 Textus Paginae editionis fac-simile
Opus adiunctum
Eruditio
  • Stephan A. Aumüller, "Beiträge zur Geschichte der Pilzkunde im Burgenland: Anfänge der Pilzkunde bis Carolus Clusius" in Natur und Umwelt Burgenland vol. 3 fasc. 2 (1980)
  • Stephan A. Aumüller, J. Jeanplong, edd., Carolus Clusius’ Fungorum in Pannoniis observatorum brevis historia et Codex Clusii. Mit Beitraegen von einer internationalen Autorengemeinschaft. Budapestini: Akadémiai Kiadó, 1983
  • Dóra Bobory, "‘Qui me unice amabat.’ Carolus Clusius and Boldizsár Batthyány" in Florike Egmond, Paul Hoftizer, Robert Visser, edd., Carolus Clusius, Towards a Cultural History of a Renaissance Naturalist (Amstelodami: Koninklijke Nederlandse Academie van Wetenschappen, 2007) p. 125 ff.Textus versionis praeliminaris
  • Dóra Bobory, The Sword and the Crucible. Count Boldizsár Batthyány and Natural Philosophy. Cambridge Scholars Publishing, 2009 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Andrea Ubrizsy Savoia, "Some aspects of Clusius’ Hungarian and Italian relations" in Florike Egmond, Paul Hoftizer, Robert Visser, edd., Carolus Clusius, Towards a Cultural History of a Renaissance Naturalist (Amstelodami: Koninklijke Nederlandse Academie van Wetenschappen, 2007) p. 275 ff. Textus versionis praeliminaris

Nexus externi[recensere | fontem recensere]