Clitumnus

E Vicipaedia
(Redirectum de Clytumnus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Clitumnus
Clitunno
Fonti del clitunno.jpg
Fons Clitumni
Nomina
Nomina Latina Clitumnus (-i, m.)
Nomina Vulgaria Clitunno
Geographia physica
Longitudo 60 km
Moles decussis 3,5 /s
Area ex qua aqua afflui n.n. km2
Principium Pissinianum
Ostium Tinia
Geographia politica
Terrae Italia Italia
Regiones Umbria Umbria
Provinciae Perusina
Urbes principes Mevania
Tabula geographica
Postscripta Flumina Italiae

Clitumnus[1][2] (Italiane: Clitunno) est parvum flumen Italiae cuius totum cursum (60 km) Umbria regio continet.

Iam antiqui naturam et amoenitatem fontis fluminisque ipsius et regionis laetissima pascua praebentis perscripserunt. E. g. Iuvenalis in saturis[3] suis de tauro pingui his in pascuis nutrito scripsit. Saepicule color albus vel candidus pellium boum e fluctibus Clitumni bibentium praedicatur, ut Vergilius in laudibus suis Italiae[4] de albis gregibus scribens itemque Servius[5] testantur. De Clitumno abluente niveos unda boves etiam apud Propertium[6] legimus. Similiter et Silius Italicus in Punicis[7] suis Clitumnum affert patulis in arvis candentes gelido perfundentem flumine tauros.

Ita nec mirum est, si et poetae nostrae aetatis amoenitatem huius fluminis laudibus efferunt, ut e. g. Iosue Carducci anno 1876 in praeclaro carmine Alle Fonti del Clitunno.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Clitumnum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972 Index editionis auctae
  3. satura 12,13
  4. Georgica 2,146
  5. ad hunc locum 2,145]]
  6. in carmine 2,19,25
  7. 4,545 s.


Terra Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!