Circulus imperii

E Vicipaedia
Divisio administrativa circulorum imperii initio saeculi 16.. In albo: Territoria extra circulos

Circuli imperii[1] erant regiones, quae plura dominia territorialia Sacri Romani Imperii comprehendebant, initio exceptis territoriis Principum Electorum et Domus Austriae. In imperio reformando anno 1500 ab imperatore Maximiliano I. instituti, quibus imperium melius administraretur, usque ad annum 1806 permanebant.


Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Maximilianus I in circulis imperii partiendis (Frontispicium in: Tromsdorffs Geographie von ganz Teutschland, 1711)

Circuli primo numeris, postea appellationibus ad divisionem geographicam spectantibus instructi sunt. Primi sex anno 1500 formati circuli erant:

  • Circulus Bavaricus
  • Circulus Suevicus
  • Circulus Rhenanus Superior
  • Circulus Westphalicus sive Germaniae Inferioris
  • Circulus Franconicus
  • Circulus Saxonicus Inferior


Anno 1512 alli quattuor instituti sunt:

  • Circulus Burgundicus
  • Circulus Austriacus
  • Circulus Rhenanus Inferior sive Electorum Rheni
  • Circulus Saxonicus Superior

Quattuor circulis anno 1512 additis etiam terrae hereditariae Habsburgenses (Circulus Burgundicus et Circulus Austriacus) et dominia Principum Electorum (Circulus Rhenanus Inferior et Circulus Saxonicus Superior) constitutioni circulorum adiuncta sunt. Bohemia (cum Silesia, Lusatia et Moravia), Confoederatio Helvetica, SRI Equites, territoria imperii in Italia sita et alia dominia ut puta Civitas Jever vel res publica colonorum Ditmarsia numquam in circulis inserta erant.

Officia circulorum imperii[recensere | fontem recensere]

Secundum Ioannem Althusium[2] "Unicuique circulo demandata est in regione suo

  • I. cura et defensio pacis publicae,
  • II. executio justitiae,
  • III. cura monetae publicae,
  • IV. contributionum moderatio
  • V. inquisitio de vectigalibus

Hae quinque curae circulis singulis demandata sunt cum suis annexis. Quibus adduntur negotia publica regionis cujusque.“

Addendum est:

  • VI. nominatio adsessoris cameralis

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Circulus imperii Bavaria"
  2. Politica methodice digesta, cap. 33, no. 95 ss., 3. ed. Herbornae 1614

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Iohannes Althusius: Politica methodice digesta, 3. ed., Herbornae 1614
  • Winfried Dotzauer: Die deutschen Reichskreise in der Verfassung des alten Reiches und ihr Eigenleben. 1500–1806. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadtiae 1989, ISBN 3-534-04139-9 liber apud books.google.de
  • Wolfgang Wüst (Ed.): Die "gute" Policey im Reichskreis. Zur frühmodernen Normensetzung in den Kernregionen des Alten Reiches, 4 volumina fontium, vol 1: Der Schwäbische Reichskreis, unter besonderer Berücksichtigung Bayerisch-Schwabens, Berolini 2001; vol. 2: Der Fränkische Reichskreis, Berolini 2003; vol. 3: Der Bayerische Reichskreis und die Oberpfalz, Berolini 2004; vol. 4: Die lokale Policey: Normensetzung und Ordnungspolitik auf dem Lande. Ein Quellenwerk, Berolini 2008. ISBN 978-3-05-004396-8 (vol. 4)