Circe invidiosa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Circe ex patera venenum effundit.

Circe invidiosa est pictura eventum mythologicum repraesentans, quam John William Waterhouse (1849-1917), pictor Praeraphaelita Britannicus, anno 1892 in Royal Academy of Arts exhibuit. Iam anno priore Circen veneficam exhibuerat tabulà, Circe Ulixi phialam offerens, cuius argumentum ex Homeri Odyssea duxit. At tabulà, de qua hic agitur, episodium depingitur mythi, quem Ovidius de Circae invidiosa erga Scyllam zelotypia narrat.[1] Itaque eventum ab Ovidio relatum iam in temporibus Praehomericis ponendum est.

Mythus[recensere | fontem recensere]

Scylla, antequam in monstrum immane navigantibus instans mutatum est, nympha pulcherrima fuit, cuius amore captus Glaucus erat, piscator in deum piscatorium transfiguratus. Scyllam tamen "tortilis inguina piscis"[2] videre taedebat, deumque amorem petentem formidans fugae se dedit. Glaucus reiectus a Circe rogavit philtrum, quo Scyllam ad amorem inliceret. Circe autem amore Glauci capta se praebuit ipsam: “melius sequerere volentem / optantemque eadem parilique cupidine captam."[3] At Glaucus Circen talia rogantem verbis protervis sprevit. Itaque Circe natatoriam Scyllae per iram inquinare voluit veneno, quo rivalem suam in monstrum terribile transformaret.

Facinus Circae invidiosae[recensere | fontem recensere]

Waterhouse pictura sua facinus Circae inlustrat, quod Ovidius in Metamorphosesi (14.45-58) enarrat. Nam Circe, caerulea induta velamina, ad "gurgitem", natatoriam Circae, pervenit:

Parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus,
grata quies Scyllae: quo se referebat ab aestu
et maris et caeli, medio cum plurimus orbe
sol erat et minimas a vertice fecerat umbras.
hunc dea praevitiat portentificisque venenis
inquinat; hic pressos latices radice nocenti
spargit et obscurum verborum ambage novorum
ter noviens carmen magico demurmurat ore.

Circe apud Waterhouse puella formosa est capillo fusco oculisque nigris. Amictum caeruleum induta est, nudaque parte lumbi subinvitat spectatorem, ut totam nudam esse imaginetur. Vultu destinato ex patera venenum effundit Scyllae natanti nocitura. Scylla sub pedibus Circae iam in monstrum mutari coepta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Trippi 2002: 117.
  2. Ovid. Met. 13.915.
  3. Ovid. Met. 14.28-29.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cumming, Laura, 2009. Who needs another lurid damsel? The Guardian die 5 Iulii.
  • Hobson, Anthony, 1980. The Art and Life of J. W. Waterhouse. Studio Vista/Christie's.
  • Hobson, Anthony. 1989. J. W. Waterhouse. Phaidon Christie's.
  • Trippi, Peter, 2002. J. W. Waterhouse. Phaidon Press.
  • Trumble, Angus. 2002. Love and Death in the Age of Queen Victoria. Art Gallery of South Australia.
  • Yarnall, Judith, 1994. Transformations of Circe: The History of an Enchantress. University of Illinois Press.