Christophorus Horner

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Horner in Circuitu Californiae anno 2011.

Christophorus, vulgo Christopher, Lee "Chris" Horner (natus Okinawae in praefectura Iaponiae die 23 Octobris 1971) est professionalis birotarius Americanus emeritus, qui variis manibus cursu viario agnomine Hornet ('Crabro', Vespa crabro) et The Second Best Climber in the World ('Secundus mundi scansor')[1] certabat.[2]

Ex Bend Oregoniae ortus,[3] in viarios cursus Americanos punctis annos 2002, 2003, et 2004 in Cycling National Racing Calendar dominabatur.[4] Primum locum in Circuitu Californiae anno 2011 cepit. Victoriam in Circuitu Hispaniae anno 2013 reportavit, maxime quidem senex ex omnibus circuitibus grandibus birotationis victor.[5]

Anno 2019, se cum NBC, rete televisifico Americano, consociavit ut commentator per emissiones Circuitus Franciae esset.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Clarke, Stuart (5 Novembris 2015). "13 of the strangest nicknames in cycling" .
  2. "Horner wants to keep racing, says agent". Cyclingnews.com .
  3. Et ibi iam habitans. Biographia apud USA Cycling in Webarchive, 18 Iulii 2006.
  4. "Tooting his own Horner – Part I". Autobus.cyclingnews.com .
  5. "BBC Sport - Vuelta a Espana: Chris Horner, 41, is oldest Grand Tour winner". Bbc.co.uk. 15 Septembris 2013 .
  6. Malach, Pat (22 Iunii 2019). "Chris Horner joins NBC's Tour de France broadcast team" .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Christophorum Horner spectant.