Christianus de Trecis

E Vicipaedia
Wikidata Christianus de Trecis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1130s; Trecae
Obitus: 1180s; Flandria
Patria: Francia

Christianus de Trecis (Francogallice eius aetatis Crestiens de Troies) fuit poeta saeculi duodecimi qui praecipue in aula comitum Campaniae cantitavit. Quattuor carmina comitissae Mariae inter annos 1160 et 1172 dicavit; quinta autem, quod inter annos 1180 et 1190 scribebat sed nunquam terminavit, Philippo, comite Flandriae, dicavit. Haec carmina historias narrant vel legendarias vel fictas de equitibus aulae regis Arthuri; initium faciunt novi litterarum generis, partim e carminibus aut fabulis narratorum Armoricanorum retracti, in linguis vernacularibus romans vel romance ("fabula romanica") appellati.

Christianus in praefatione carminis Cliges sua alia opera nominat:

Cil qui fist d'Erec et d'Enide

Et les comandemanz d'Ovide
Et l'art d'amors an romans mist
Et le mors de l'espaule fist,
Del roi Marc et d'Ysalt la blonde
Et de la hupe et de l'aronde
Et del rossignol la muance,
Un novel conte rancomance. . . .

Ille qui cecinit olim fabulam Ericis et Enidis, et instructiones Ovidii artemque amoris in romanicam misit, et morsuram humeri cecinit et historiam regis Marci reginaeque Ysaldae et metamorphoses upupae hirundinisque lusciniaeque, nunc novam fabulam incipit. . . .
– Christianus de Trecis, Cliges 1-8

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones operum
  • Daniel Poiron et al., edd., Chrétien de Troyes: Oeuvres complètes. Lutetiae: Gallimard, 1994 (lingua Francogallica antiqua, Francogallice)
  • William Roach, ed., Chrétien de Troyes: Le Roman de Perceval. Genavae: Droz, 1959. (lingua Francogallica antiqua)
  • Mario Roques, ed., Les Romans de Chrétien de Troyes. 4 voll. Lutetiae: Honoré Champion. (lingua Francogallica antiqua)
Eruditio
  • Jean Frappier, "Chrétien de Troyes" in Roger Sherman Loomis, ed., Arthurian Literature in the Middle Ages: a collaborative history (Oxonii: Clarendon Press, 1959. ISBN 0-19-811588-1) (Anglice) pp. 157-191
  • Jean Frappier, Chrétien de Troyes. Lutetiae: Hatier, 1968. (Francogallice)
  • Karl D. Uitti, Chrétien de Troyes Revisited, Novi Eboraci: Twayne, 1995. ISBN 0-8057-4307-3 (Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]