Latinitas nondum censa

Christianus Herlinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Christianus Herlinus (Christian Herlin, Argentorati natus anno 1505 vel antea; mortuus anno 1562) fuit mathematicus et reformator. Fuit alumnus universitatum Friburgensis Brisgaudiae, Heidelbergensis, Tubingensis, Wittenbergensis, Vindobonensis.[1] Ab anno 1524 lectiones publicas de mathematicis tenuit apud Dominicanos urbis Argentoratensis, amico Iacobo Bedroto eodem tempore linguam Graecam docente.[2] Ab anno 1538 fuit professor mathematicorum, geographiae artisque rhetoricae in schola Argentoratensi eo anno condita. Interdum anno 1535 una cum Bedroto editionem divulgavit Deipnosophistarum Athenaei; etiam operibus Euclidis Ciceronisque studuit. Ille horologium novum ecclesiae cathedralis Argentoratensis construere incepit anno 1547, quod horologium anno 1574 (Herlino mortuo) a Conrado Dasypodio completum, saeculoque XIX renovatum, etiam hodie admiratur.[3]

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Ἀθηναίου δειπνοσοφιστῶν βίβλια πεντεκαίδεκα: Athenaei Dipnosophistarum, hoc est argute sciteque in convivio disserentium, lib. XV, quibus nunc quantum operae ac diligentiae adhibitum sit, satis fidei erit, quod nunquam antehac lector eo scriptore neque integrius, neque commodius ... est usus [edd. Iacobo Bedroto, Christiano Herlino. Basileae: Johann Walder, 1535] (Graece) De hac editione
  • Euclidis Megarensis mathematici clarissimi elementorum geometricorum libri XV, cum expositione Theonis in priores XIII à Bartholomæo Veneto Latinitate donata, Campani in omnes, & Hypsiclis Alexandrini in duos postremos; his adiecta sunt Phænomena, Catoptrica & Optica, deinde Protheoria Marini & Data, postremùm uerò, opusculum de leui & ponderoso, hactenus non uisum, eiusdem autoris [ex editione priori Iacobi Fabri Stapulensis Chr. Herlino recensa. Basileae: Iohannes Hervagius, 1546] (Graece, Latine)
  • Analyseis geometricæ sex librorum Euclidis; primi et quinti factae à Christiano Herlino: reliquae vnà cum commentariis, & scholiis perbreuibus in eosdem sex libros geometricos à Cunrado Dasypodio. Argentorati: Iosias Rihelius, 1566

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Thibodeau (1976) p. 45
  2. Clerval (1921) p. 144
  3. De horologio

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Conradin Bonorand, "Jacobus Bedrotus Pludentinus: Beiträge zur Biographie eines Vorarlberger Humanisten" in Jahrbuch Vorarlberger Landesmuseumsverein, Freunde der Landeskunde (1962) pp. 75-113
  • A. Clerval, "Strasbourg et la Réforme française (octobre 1525-décembre 1526)" in Revue d'histoire de l'Église de France vol. 7 (1921) no. 35 pp. 139-160
  • Kenneth F. Thibodeau, "Science and the Reformation: The Case of Strasbourg" in The Sixteenth Century Journal vol. 7 (1976) pp. 35-50


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.