Chorus (Degas)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Chorus (Les Choristes), 1877 (Museum Orsay)

Chorus (usitatis titulis Francogallicis Les Choristes seu Les Figurants) est pictura ab Edgaro Degas anno 1877 facta. Depinguntur cantores Theatri Lyrici[fr] Parisiensis ludum Don Giovanni Wolfgango Amadei Mozarti agentes, qui, primo actu finito, matrimonium Zerlina et Masetto celebrant. Hanc tabulam olim Gustavus Caillebotte possedit; cuius testamento ad Museum Luxemburgense, multo tardius ad Museum Orsay pervenit. Apud Museum Cantini Massiliae breve temporis spatium exhibita die 31 Decembris 2009 surrepta est. Die 16 Februarii 2018 in laophorio prope Lutetiam a vigilibus recuperata est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]