Cessio Mexicana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Regio quam Mexicum Civitatibus Foederatis anno 1848 concessit, praeter postulationes Texanas. Cessio Mexicana hodie in civitatibus California, Nivata, Uta, plurimo Arizonae, circa dimidio Novi Mexici, circa quarta parte Colorati, et parva parte Vyominae consistit.
Tabula Mexici, ab 1835 ad 1846, motibus separatisticis colore aurantio pictis.
Tabula quae Cessionem Mexicanam comprehendit.

Cessio Mexicana anni 1848 in historia Civitatum Foederatarum narrata est regio civitatum hodiernorum Meridioccidentalium Americanorum quam Mexicum per Foedus Guadalupiae anno 1848 Civitatibus Foederatis concessit, sed non fuerat pars regionis ad orientem Fluminis Grandis iacens quae a reipublicae postulata erat, quamquam annexatio Texiae constituta biennium prius fines meridianos et occidentales Texiae non enumeraverat. Cessio Mexicana, in 529 000 milibus passuum quadratis consistens, est tertium a primo quaesitu terrestri in historia Civitatum Foederatarum: maxima quaesita sunt Emptio Ludoviciana (circa 820 000 milia quadrata) et quaesitum Alascae (circa 586 000 milia quadrata).

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Childers, Christopher. 2012. The Failure of Popular Sovereignty: Slavery, Manifest Destiny, and the Radicalization of Southern Politics. Laurentiae: University Press of Kansas. ISBN 978-0-7006-1868-2.
  • Conmy, Peter Thomas. 1948. A Centennial Evaluation of the Treaty of Guadelupe Hidalgo, 1848–1948. Quercupoli: Oakland Public Library.
  • Polk, James K. 1849. Treaty of Guadelupe Hidalgo: Message of the President of the United States, transmitting a communication from the secretary of state, and accompanying papers, in compliance with resolutions of the House of representatives, of the 5th instant, relative to the treaty of peace concluded at Guadulupe Hidalgo on the 2d of February, 1848. Vasingtoniae.
  • Starr, Kevin. 2005. California: A History. Novi Eboraci: The Modern Library.
  • Starr, Kevin, and Richard J. Orsi, eds. 2000. Rooted in Barbarous Soil: People, Culture, and Community in Gold Rush California. Berkeleiae et Angelopoli: University of California Press. ISBN 0-520-22496-5.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]