Roman numeral 10000 CC DD.svg

Cathedralis Florentiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cathedralis noctu illuminata.

Ecclesia Cathedralis Florentiae vel Cathedralis Metropolitana Sanctae Mariae Floris, in Italia etiam Domus Florentiae est aedificium notum Florentiae, Italiae; pariter ecclesia principalis et urbis symbolum, insuper unum ex clarissimis Italiae ipsae. Ecclesia, cum temporibus saeculi 15 erecta est, fuit magnitudine prima toto in orbe terrarum, hodie tertia in Europa, post Basilicam Sancti Petri et Ecclesiam cathedralem Mediolanensem[1]. Metitur ecclesia 135 m longitudinis et 90 m latitudinis. Ecclesia cathedralis ab fundamento pristinae Ecclesiae Sanctae Reparatae surgit; simul urbis puncto, quo etiam aedes temporis Romani sitae erant.

Domus constructio, ordinata per signoriam (gubernationem) Florentiae, anno 1296 coepit, terminataque est anno 1436. Opera prima ab architecto Arnulphus de Cambio (1245–1302/1310) iussa sunt, architecti proximi Giottus Bondonis (1267–1337), Franciscus Talenti (1305–1369) erant. Denique Philippus Brunelleschi (1377–1446) cupulam famosam excogitavit.

Planities ecclesiae basilicam ex tribus navibus cum rotundo, super quo sedet cupula maxima ex muris ullo tempore facta, format. Praeterea intra ecclesiam invenitur opera tectoria planitiebus maxima ullo tempore picta: tria milia sescenti metra quadrata, ab pictoribus Georgio Vasario (1511–1574) et Friderico Zuccaro (1539–1609) paucis annis, a 1572 ad 1579 enim, perfecta. Cupulae superposita est laterna ex marmore cum terrassa 91 metris alta et conspectu panorama ad urbem. Anno 1887 iterum ex marmore de Aemilio Fabris (1807–1883) facta est ecclesiae frons architecturae neogoticae.

In Ecclesia Catholica Cathedralis Florentiae Archidioecesis Florentinae basilica minor denominata est. Queat continere usque ad trecentos homines.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De Ecclesia Cathedrali Sanctae Mariae Floris (Italice)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]