Cathecon

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Cathecon[1] (a Graeco καθῆκον 'quod convenit alicui'; pl. catheconta) est notio a Stoicis Graecis usitata, quae propriam naturalemque functionem significabat. Zeno Citieus est qui primus καθῆκον definivit, quod autem Cicero officium appellavit.[2] Nihilo minus, quoniam dubium est abstractum arcanumque terminum unius linguae simplici alterius linguae termino appellare directoque definire, non officium sed potius cathecon definire praestat, quippe quod ante definitionem terminus ininterpretatus sit.

Definitio a Zenone excogitata et apud Diogenem Laertium et Stobaeum invenitur. Quoniam utrique hic consentire videntur, satis est Diogenem testem proferre:

Cathecon autem id esse dicunt, quod ita factum est ut eius facti probabilis ratio reddi possit,[3] sicut convenientia vitae. Etiam ad plantas et animalia pertinet cathecon: videri enim his quoque propriae functiones (catheconta) esse. [. . .] Quam autem functionem naturae propriam esse. Ex functionibus enim secundum appetitum factis aliae convenientes sunt, aliae contra convenientiam, aliae nec convenientes nec contra convenientiam. Ex his igitur catheconta esse, quae susceperit ratio facienda, sicut honorare parentes fratresque et patriam, familiariter uti amicis. Contra cathecon autem ea quae vitanda suaserit ratio, sicut neglegere parentes, contemnere fratres, familiaritatem amicorum parvi facere, patriam despicere et similia; nec catheconta nec contra cathecon esse ea, quae nec facienda susceperit nec vetuerit ratio, sicut festucam legere, tenere stilum strigilemve et alia eiusdem generis.[4]
  • Ἔτι δὲ καθῆκόν φασιν εἶναι ὃ πραχθὲν εὔλογόν ἴσχει ἀπολογισμόν, οἷον τὸ ἀκόλουθον ἐν τῇ ζωῇ, ὅπερ καὶ ἐπὶ τὰ φυτὰ καὶ ζῷα διατείνει: ὁρᾶσθαι γὰρ κἀπὶ τούτων καθήκοντα. [. . .] ἐνέργημα δ᾿ αὐτὸ εἶναι ταῖς κατὰ φύσιν κατασκευαῖς οἰκεῖον. τῶν γὰρ καθ᾽ ὁρμὴν ἐνεργουμένων τὰ μὲν καθήκοντα εἶναι, τὰ δὲ παρὰ τὸ καθῆκον, τὰ δ᾽ οὔτε καθήκοντα οὔτε παρὰ τὸ καθῆκον. Καθήκοντα μὲν οὖν εἶναι ὅσα λόγος αἱρεῖ ποιεῖν, ὡς ἔχει τὸ γονεῖς τιμᾶν, ἀδελφούς, πατρίδα, συμπεριφέρεσθαι φίλοις· παρὰ τὸ καθῆκον δέ, ὅσα μὴ αἱρεῖ λόγος, ὡς ἔχει τὰ τοιαῦτα, γονέων ἀμελεῖν, ἀδελφῶν ἀφροντιστεῖν, φίλοις μὴ συνδιατίθεσθαι, πατρίδα ὑπερορᾶν καὶ τὰ παραπλήσια· οὔτε δὲ καθήκοντα οὔτε παρὰ τὸ καθῆκον, ὅσα οὔθ᾿ αἱρεῖ λόγος πράττειν οὔτ᾿ ἀπαγορεύει, οἷον κάρφος ἀνελέσθαι, γραφεῖον κρατεῖν ἢ στλεγγίδα καὶ τὰ ὅμοια τούτοις. [5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ciceronis De officiis libri 3. Cato maior, vel de Senectute: Lælius, vel de Amicitia: Paradoxa Stoicorum sex. Cum Petri Marsi, Francisci Maturantij, Omniboni, Martini Philetici, & Ascensii, in hæc omnia præstantissimis Commentarijs. Marii Nizolij Brixellensis defensiones locorum aliquot ...
  2. Fin. 3.20; Att. 14.11.4.
  3. Ex Ciceronis Fin. 3.58.
  4. Latine vertit Neander.
  5. Diogenes Laertius, De vitis 7.107-108.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • von Arnim, Ioannes (ed. 1903-1905) Stoicorum Veterum Fragmenta. Teubner.
  • Brennan, Tad (1996) Reasonable impressions in Stoicism. Phronesis 41: 318-334.
  • Gourinat, Jean-Baptiste (2014) Comment se détermine le kathekon? Remarques sur la conformité à la nature et le raisonnable. Philosophie antique 14: 13-39.