Catharina Bernardo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Catharina Bernardo
Res apud Vicidata repertae:
Catharina Bernardo: imago
Nativitas: 26 Martii 1996; Cabanatuan
Patria: Philippinae

Officium

Munus: actor, Animator programmatis, Cantor, ostentatrix

Catharina Bernardo (vulgo Kathryn Bernardo, plenius Kathryn Chandria Manuel Bernardo; in urbe Cabanatuanensi, in una ex Insulis Philippinis posita, die 26 Martii 1996 nata) est actrix atque cantrix Philippina. Primum anno 2003 Catharina partes in pellicula cinematographica egit et saepe postea. Clarior facta est anno 2010 cum in serie televisifica Mara Clara, quae tum edebatur, Maram ageret. Pluries in agendo ita Danielem Padilla socium deinde habuit ut, iuxta instrumentorum divulgationis Philippinorum morem, eius nomen cum huius interdum misceretur ac vox KathNiel fingeretur ad eos "par" -ut dicitur- "amatorium" factos esse stabile atque notum significandum. Anno 2014 etiam primum album musicum Catharinae editum est, quod inscribitur Kathryn.