Jump to content

Cassis Agrisiensis

Latinitas bona
E Vicipaedia


Cassis Agrisiensis in Museo Engolismensi

Cassis Agrisiensis (Francogallice casque d'Agris) est cassis non ad usum, sed ad ostentationem luxus comparata, anno 1981 a Iosepho Gomez de Soto in caverna prope oppidum Agrisium in Carantono praefectura reperta. Haec cassis ferrea aere, auro, et curalii[1] ornata est. Facta est medio saeculo quarto a.C.n. Situs fabricae ignotus est, sed similitudines artis Celtoitalicae reperire possumus. Examinatio aurei ortum esse Montibus Arverniensibus (Francogallice Massif central) ostendit. Ornamenta certe Celtica sunt: s,? palmae parvulae, folia visci. Sola paragnathis servata ornata est "serpente capitis verris." Cassis hodie in Museo Engolismensi conservatur.

  1. J. Gomez De Soto, et S. Verger, Le casque d'Agris, chef-d'oeuvre de l'art celtique occidental, L'archéologue 106 (2010): 2.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cassidem Agrisiensem spectant.
  • Pagina apud www.arbre-celtique.com