Casimirus Liszynski

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Casimirus Liszynski
Res apud Vicidata repertae:
Casimirus Liszynski: imago
Nativitas: 4 Martii 1634; Lyshchytsy
Obitus: 30 Martii 1689; Varsovia
Patria: Serenissima res publica coronae regni Poloniae magnique ducatus Lithuaniae

Officium

Officium: Podsędek, Q65728986, Q106203872, Q106203863, Polish elector
Munus: Iudex, philosophus, scriptor, miles

Consociatio

Religio: atheismus

Insignia heraldica

Casimirus Liszynski: insigne

Casimirus Liszynski[1] (Polonice Kazimierz Łyszczyński, Albaruthenice Казімір Лышчынскі), natus Łyszczyce[be] in oppido die 4 Martii 1634, mortuus supplicio Varsoviae die 30 Martii 1689, erat philosophus atheus Polonicus.

Bresti in collegio Societatis Iesu educatus, anno 1658 Iesuita factus est et theologiam studuit, sed anno 1666 Iesuitas reliquit et in villam suam abit. Scholam suam ibi aperuit, ubi in portas Platonicum illud geometriae imperitus ne ineat scripsit, et in iudiciis officium fungebatur; nescimus certe quo tempore tractatum suum composuit, in quo Alstedii argumenta theologica redarguebat. Anno 1688 vicinus eius, cui Liszynski aes alienum dimittere noluerat, indicavit eum atheum esse. Quamvis ipse in iudicio se argumentorum ponderandorum causa scripsisse affirmabat seque ita credere negabat, longa post iudicia a dieta Polonica ad supplicium damnatus est.

Manuscriptum eius Latine scriptus De non existentia Dei[pl] die supplicii incensus est; quinque fragmenta exstant, quorum primo Liszynski affirmavit:

Deus non est creator hominis, sed homo est creator dei, quia deum sibi finxit ex nihilo.[2]

Nonnulli hodie die 30 Martii (i.e. die supplicii eius) Diem Atheismi Polonici celebrant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historische und ausführliche Relation von dem Gefängnis und Tode Casimiri Liszynski Podsedeck Brzeski, anno 1689 (Textus apud Google Books).
  2. Ibd. (1a pag. corporis textus).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Casimirum Liszynski spectant.