Latinitas bona

Carsium

From Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Carsium
Res apud Vicidata repertae:
Carsium: insigne
Civitas: Romania
Locus: 44°41′0″N 27°57′7″E
Numerus incolarum: 9 642
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Viorel Ionescu
Procuratio superior: Constantia

Tabula aut despectus

Carsium: situs

Carsium (Dacoromanice Hârșova) est oppidum Dacoromanicum in circulo Constantia situm. Ad Carsium etiam vicus Vadu Oii pertinet.

Carsium in circulo Constantia.

Historia[edit | edit source]

Ruinae castelli Romani Carsii.

Saeculo primo, Traianus imperator Romanus hic in rupe super Danubium flumen castellum Carsionem[1] errexit, quod hic vadum trans flumen fuit. Saeculo quinto, Carsium ab Hunnis deletum est. Ad saeculum sextum hic milites Romani fines imperii observabant.[2] Saeculo 7 Bulgari, saeculo 10 iterium Romani Orientales hanc regionem expugnaverunt. Ab anno 1410 regio pars Imperii Ottomanici fuit. Anno 1828/29 Russi castellum Turcorum deleverunt. Anno 1878 Hârșova ad Romaniam pervenit. Post Secundum bellum mundanum hic fabricae multae exstructae sunt.

Notae[edit | edit source]

  1. Tabula Peutingeriana VII 3
  2. Giovanni Uggeri, "Carsium" in Der Neue Pauly vol. 2 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01472-X) col. 997.

Nexus externi[edit | edit source]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Carsium spectant.