Carolus Tunberg

E Vicipaedia
Wikidata Carolus Tunberg
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 11 Martii 1907; Spocanum
Obitus: 3 Aprilis 1992; Londinium
Patria: Civitates Foederatae Americae

Familia

Memoria

Sepultura: Golders Green Crematorium
Praeconium quo pellicula "Ben Hur" promovebatur. Legitur infra : "Screen play : Karl Tunberg" ("Scaenographia Carolus Tunberg").

Carolus Tunberg, vulgo Karl Tunberg, fuit scriptor, scaenographus et pellicularum productor Americanus, natus Spocani Vasintoniae die 11 Martii 1907, et vita functus Londinii die 3 Aprilis 1992.

Eius cursus vitae[recensere | fontem recensere]

Carolus Tunberg antequam calamum scaenographiis excogitandis dicaverat, narratiunculas fabellamque Milesiam cui titulus While the Crowd Cheers ("Cum turba clamat") anno 1935 editam conscripsit.

Sed ars nova novos tragoediographos flagitans - de Arte Cinematographica loquor quam Septimam Artem nonnulli vocant - eum satis mature ad novum genus litterarium scaenographicum exercendum induxit. Ita anno 1937 opus scriptoris navavit in societate "Twentieth Century Fox Film Corporation"" quam Darryl Zanuck tunc temporis regebat. Postea apud societatem "Paramount Pictures" actuosus facundus fecundusque scriptor fuit.

Permultas fabulas, quae in cinematheis innumeris magno cum successu inspiciebantur et quae nunc ut thesauri historiae cinematographicae reputantur, conscripsit.

Ex eius scriptis scaenographicis pro certo famosissimus est Ben Hur, cuius pellicula celeberrima anno 1959 in toto orbe terrarum in permultas linguas translata prodiit.

Pater fuit Terentii Tunbergii, latinistae et professoris Americani.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]