Latinitas bona

Carolus Michel

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Carolus Michel
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Michel: imago
Nativitas: 21 Decembris 1975; Namurcum
Patria: Belgica

Officium

Officium: member of the Chamber of Representatives of Belgium, princeps minister Belgicus
Munus: Politicus, Causidicus

Consociatio

Factio: Reform Movement

Familia

Genitores: Louis Michel;

Memoria

Laurae: Commander of the Order of Leopold

Carolus, vulgo Charles Michel (Namurci natus die 21 Decembris 1975) est politicus Belgiae et ab anno 2014 primus minister patriae.

Filius est politici Belgici et Europaei Ludovici Michel, qui minister rerum externarum annis 1999-2004 meruerit. Carolus Michel alumnus est Universitatis Liberae Bruxellensis et Universitatis Amstelodamensis, ubi iuris prudentiae studuit laurasque anno 1998 nactus est. Iuris consultus Bruxellis in urbe factus est, sed iam ab iuventute sodalis fuerat Motus Reformatoris et anno 1999 ad parlamentum foederale legatus est pro Brabantia Vallonensi (regione illius factionis fautore). Anno insequenti minister rerum internarum rectionis Vallonensis creatus est, sed a die 21 Decembris 2007 minister evolutionis cooperativae rectionis Belgiae foederalis. Primis ministris successivis Guidone Verhofstadt, Ivone Leterme, Hermanno Van Rompuy rursusque Ivone Leterme, id officium usque ad 14 Februarii 2011 retinuit, quo die praeses Motus Reformatoris electus est. A die 11 Octobris 2014 primus minister meret.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Michael Pompeo secretarius civicus Civitatum Foederatarum (ad sinistram) cum Carolo Michel Bruxellis die 4 Decembris 2018 colloquens

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Primi ministri Belgicae
Royal Arms of Belgium.svg
Erasmus Ludovicus Surlet de Chokier · Stephanus de Gerlache · Iosephus Lebeau · Felix de Muelenaere · Albertus Goblet · Bartholomaeus de Theux de Meylandt · Iosephus Lebeau · Ioannes Baptista Nothomb · Silvanus Van de Weyer · Bartholomaeus de Theux de Meylandt · Carolus Rogier · Henricus de Brouckère · Petrus de Decker · Carolus Rogier · Gualtherius Frère-Orban · Iulius Iosephus d’Anethan · Iulius Malou · Gualtherius Frère-Orban · Iulius Malou · Augustus Beernaert · Iulius de Burlet · Paulus de Smet de Naeyer · Iulius Vandenpeereboom · Paulus de Smet de Naeyer · Iulius de Trooz · Franciscus Schollaert · Carolus de Broqueville · Gerhardus Cooreman · Leo Delacroix · Henricus Carton de Wiart · Georgius Theunis · Aloysius van de Vijvere · Prosperus Poullet · Henricus Jaspar · Iulius Renkin · Carolus de Broqueville · Georgius Theunis · Paulus van Zeeland · Paulus Aemilius Janson · Paulus Henricus Spaak · Hubertus Pierlot · Achilles Van Acker · Paulus Henricus Spaak · Achilles Van Acker · Camillus Huysmans · Paulus Henricus Spaak · Gasto Eyskens · Ioannes Duvieusart · Iosephus Pholien · Ioannes Van Houtte · Achilles Van Acker · Gasto Eyskens · Theodorus Lefèvre · Petrus Harmel · Paulus Vanden Boeynants · Gasto Eyskens · Edmundus Leburton · Vilfredus Martens · Leo Tindemans · Paulus Vanden Boeynants · Vilfredus Martens · Marcus Eyskens · Vilfredus Martens · Ioannes Lucas Dehaene · Guido Verhofstadt · Ivo Leterme · Hermannus Van Rompuy · Ivo Leterme · Aelius Di Rupo · Carolus Michel
Ministri rectionis Belgicae Caroli Michel 2014–