Carolus Iacobus Weber

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Carolus Iacobus Weber, vulgo Karl Jakob Weber (natus in oppido Arta pagi Suitiae die 12 Augusti 1712; mortuus anno 1764) fuit ingeniarius militaris Helvetus. In primis excavationibus urbium Romanarum a Vesuvio deletarum, iuxta antiquarium regalem Roccum Ioachim de Alcubierre, qui praecipue opera artis pro museis quaerebat, Weber delineationem oecorum domorumque describere temptavit. Herculanei villam Papyrorum et theatrum Pompeiisque Praedia Iuliae Felicis curiose depinxit. Delineatio villae Papyrorum Weberiana adhibita est in constructione villae Getty Angelopolitanae, anno 1974 confectae.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Christopher C. Parslow, Rediscovering Antiquity: Karl Weber and the excavation of Herculaneum, Pompeii, and Stabiae. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1995 Recensio huius operis
  • Lawrence Richardson, Jr, Pompeii: an architectural history. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1988


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!