Carmen solutum

E Vicipaedia

Carmen solutum[1][2][3] (Nordice lausavísa [ˈlɒus̺aˌwiːs̺a], Islandice lausavísa [ˈløyːs̺aˌviːs̺a], plurali numero lausavísur) est carminis genus poeseos Scaldicae. Carmina soluta constare possunt aut ex unica stropha aut e serie stropharum, quibus necesse non est continuata narratione inter se conexae esse.

Pleraque huius generis carmina videntur esse ex tempore facta, quae primum memoriá tradita et deinde saeculis tertio decimo quarto decimoque in Islandorum narrationes (Islandice sögur dictas) inserta sunt, ubi per formulam þá kvað (‘tum dixit’ vel ‘tum cecinit’) introducuntur.

Exemplum[recensere | fontem recensere]

Egillus Skallagrimi filius.

Ut alia poematum genera litterarum Nordicarum antiquarum, ita et carmina soluta hoc habent, ut litteras initiales plane similes et syllabas internas inter se consonantes contineant. Ecce igitur carmen solutum saeculo 10 ab Egillo Skallagrimi filio[4] compositum, quod omnium, quae exstant, fortasse est clarissimum:

Lingua Nordica antiqua[5] Latine

Þat mælti mín móðir,
at mér skyldi kaupa
fley ok fagrar árar,
fara á brott með víkingum,
standa upp í stafni,
stýra dýrum knerri,
halda svá til hafnar,
hǫggva mann ok annan.

Id monuit1 mea mater,
quod mihi deberem emere
ratem ac remos pulchros,
remigare hinc cum piratis,
stare in trabe summa,
splendidam navim gubernare,
petere ita in portum,
percutere virum ac alterum.

  1. mælti = dixit

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. "Vísa, f. versus, carmen, en Vise." Vide Lexicon Islandico-Latino-Danicum Biörnonis Haldorsonii, vol. 2 (Hafniae: 1814), 446.
  3. "Laus, liber, fri. 2) solutus, laxus, løs." Vide Lexicon Islandico-Latino-Danicum Biörnonis Haldorsonii, vol. 2 (Hafniae: 1814), 15.
  4. Egils-saga sive Egilli Skallagrimi filii vita (Hafniae: 1809), variis paginis.
  5. Textus apud situm heimskringla.no.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Margaret Clunies Ross: A History of Old Norse Poetry and Poetics. DS Brewer 2011, ISBN 1843842793.
  • Rudolf Simek, Hermann Pálsson (edd.): Lexikon der altnordischen Literatur. Stutgardiae 1987, ISBN 3-520-49001-3.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]