Cao Cao

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago Cao Cao a posterioribus ficta

Cao Cao (Sinice 曹操, 155220) fuit cancellarius postumus domus regiae Han, dux militaris, poeta Sericus, qui domum regiam Wei paravit. Imperio Han labente Cao magnam potestatem in se intulit annoque 200 Sericam septentrionalem vicit, sed tamen suum imperium in meridiana dilans proelium rupium rubrarum cum foedere Sun Quan et Liu Bei ducibus meridianis fecit, quo exercitu suo victo cladem accepit. Postea Serica in tria regna divisa Cao domum Wei paravit, unde Cao Pi filius Han perdidit, Wei imperium praedicavit.

Praeclarissimus ille saepe a posteris tyrannus esse dictus tamen magna sociis caritate notus est, etenim opera sua poetica optima esse dicitur ex omnibus aequalibus suis. Novo aevo multa opera de vita Cao creata sunt, quae famam eius multum auxerunt.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pueritia et adulescentia[recensere | fontem recensere]

Nobili genere natus Cao filius erat regii rerum militarium consuasoris, qui primum Cao patruo commisit. Puerulus Cao iam audacissimus multa improba facere solitus est, quare patruus saepe coram patre eum vituperavit, quominus iterum peccaret. Ille autem, cum patrui consilium cognosset, se subito catalepse asperrima affectum esse simulavit. Patruus igitur magna celeritate hoc relatum cucurrit ad patrem, qui, cum filium suum in morbo esse didicit, ad eum accessit ut morbum comperiri possit. Tum verum Cao patre praesente se sanum esse ait, verba patrui negavit, eiusdem coniurationis in se incusavit. Pater igitur patruo diffisus Cao libere se agere sivit nec eum gubernavit.

Postea quondam Cao a Qiao Xuan viro clarissimo suasum est ut fortunae suae a Xu Shao vate praeclaro portenderentur. Vates autem Cao nimis improbum esse dicens ei augurari abnuit, quam ob rem Cao iratus vatem compulsit ut augurium daret, qui igitur Cao futurum esse "pace pium magistrem, bello dirum victorem" vaticinatus est. His verbis auditis Cao magna voce ridens a vate decessit.

Annos viginti natus Cao dux appositus est vigilum urbanorum Luoyang capitis imperialis, cum protinus imperavit ut multis verberibus feriantur qui facinus commisisset. Tum avunculus cuiusdam eunuchi curia potentis leges violavit, at alii vigiles eum punire noluerunt propter eius necessitudine potente. Cao verum aliorum consilium neglexit, illum violatorem verberavit, quam ob rem ex ordine vigilum expulsus est. Annos viginti quinque natus iterum consuasor factus est in capite imperiali, qui eunuchis se opposuit nec tamen suum consilium impetravit.

Annos undetriginta natus, cum rebellio paganorum a duce Zhang Jiao facta esset, in Cao comitatus equitum commisit ut rebellionem opprimeret. Defectis victis proconsul factus est in provincia Jinan, sed tres annos post magistratum suum deposit ut in domum rediret.

Bellum cum Dong Zhuo[recensere | fontem recensere]

Mensibus duodeviginti post Cao in caput iterum venit. Anno 189 Ling imperatore Han mortuo dux maximus militaris He Jin molitus est ut eunuchos a potestate removit. Quam ob rem imperium in Dong Zhuo, viro famosissimo, omnino commisit. Prope verum diem He Jin a eunuchis hostilibus interfectis Dong Zhuo imperium in se intulit, novum imperatorem Shao ex potestate erupuit, fratrem eius Xian imperatorem fecit. His factis Dong tyrannidis incusatus est, quare exercitus a Yuan Shao coniectus est ut Dong vinceret. Cao, cui ab iuventute summa necessitudo est cum Yuan Shao, mox postea se in illum exercitum inscripsit.

Foedere in Dong Zhuo concepto bellum civile gestum est, quo tamen neuter exercitus hostes vincere potuit. Anno 193 Dong a suo stipatore Lü Bu interfecto bellum tandem desitum est.

Proelium Guandu[recensere | fontem recensere]

Proelium rupium rubrarum[recensere | fontem recensere]

Senectus[recensere | fontem recensere]

Opera poetica[recensere | fontem recensere]